PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SUPREMO*
LAOSIENSIS REGIO A DELEGATIONE APOSTOLICA INDOSINENSI
SEIUNGITUR AC DELEGATIONI APOSTOLICAE THAILANDIAE
ET PAENINSULAE MALACENSIS ADICITUR.
Ad futuram rei memoriam. — Supremo, quod obimus, ministerio impellimur ad ea cuncta efficienda, quae ad Regni Christi fines latius proferendos conferant ac fidelibus in terris degentibus, quae missionali opere excoluntur, maiori sint usui. Cum igitur regio Laosiensis, quae ad praesens usque tempus Delegationi Apostolicae in Indosinis erat obnoxia, ab hac longius distet, anno vero MCMLVII a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem., Thailandensis eiusmodi Delegatio sit constituta, cui etiam Malacensis Paeninsula fuit subiecta, res, ad Laosienses quod attinet, novo iam ordine esse componendas non perperam arbitramur. Itaque e consulto Sacrae Congregationis Nomini Christiano propagando, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, territoria Laosiensia, quae usque adhuc e Delegatione Apostolica Indosinensi pendebant, ab hac seiungimus ac Delegationi Thailandiae et Paeninsulae Malacensis adicimus quae deinceps Apostolica Delegatio Thailandensis, Laosiensis et Paeninsulae Malacensis appelletur. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 559-560
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana