Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INSIGNIS ET IMPERIALIS*

 TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS COLLEGIALIS ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRG. «DOMINAE NOSTRAE AD CAPELLAM ANTIQUAM», SEU «UNSERER LIEBEN FRAU ZUR ALTEN KAPELLE», RATISBONAE EXORNATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Insignis et imperialis ecclesia collegialis», ut priscis iam temporibus appellabatur, in urbis Ratisbonae decus cedit eximium; quin immo antiquitate, religione, artificiosis operibus ita commendatur, ut in praeclarioribus Bavariae templis christianis locum obtineat. Primitus enim sacra aedes palatina ducum Bavarorum et regum imperatorumque Carolingorum constituta, a Sancto Henrico II circiter annum millesimum fuit penitus refecta eo structurae genere, quod Romanicum vocitant. Saeculo vero XVIII ad «barocae» artis rationem, ut aetatis illius inclinatio ferebat, fuit immutata. Sed vel ampliore laude haec celebratur ecclesia, quod pervetusta sedes est pietatis marialis. Quasi pretiosissimus enim thesaurus ibi summa fidelium alacritate imago Deiparae Virginis colitur, quam Benedictus PP. VIII, Decessor Noster, Sancto Henrico, quem memoravimus, eiusque nobili uxori Cunegundi dono dedit, cum augusto diademate redimirentur. Qui piissimus imperator marianam eam effigiem mariano huic templo suo Ratisbonensi tradidit. Ad illam igitur populus supplex se effundere consuevit, ibi mirum etiam in modum munera a clementissima Matre caelesti impetravit. Praeterea ara maxima, utpote fulgentissimum opus, vasa pretiosa, vestes sacrae, maxime quae e nomine Henrici appellantur, signa sculpta, Sacramentum Paenitentiae, uti opinantur, interpretantia, aliaque ornamenta communi consensu probantur. Quae omnia reputans cum animo, Venerabilis Frater Rudolfus Graber, Ratisbonensis Episcopus, Nos rogavit, ut tam spectatam religionis sedem nomine ac iure Basilicae Minoris donaremus. Quibus precibus libenter obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum collegialem ecclesiam Ratisbonensem «Dominae Nostrae ad Capellam Antiquam» seu «Unserer Lieben Frau zur Alten Kapelle», uti appellant, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 681-682

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana