Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

 ANGELUS DOMINI*

 SANCTUS RAPHAEL ARCHANGELUS CAELESTIS PATRONUS
INSPECTORUM ANNONAE IN URBE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. —«Angelus Domini sanctus Raphaël» (Tob. 3, 25), qui, ut est in Litteris Divinis, Tobiae sollertes curas adhibuit eiusque res tutatus est et auxit, merito ab iis invocatur, qui hominum necessitatibus pro mandato sibi munere consulunt. Quorum in numero sunt urbani Inspectores Annonae, qui, in officio versantes ad corporalia civium commoda pertinente, Caelitem illum habent exemplar ac deprecatorem, ut ipsi ad christianae legis rationem commissas sibi obeant partes. Hi igitur submisse Nos rogaverunt, ut eundem Archangelum sui ordinis seu coetus renuntiaremus supernum Patronum. Quibus precibus, Venerabilis Fratris Nostri Clementis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Micara, Episcopi Veliterni Nostrique Vicarii Generalis in Urbe, amplissimo commendationis officio suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Raphaëlem Archangelum caelestem apud Deum Patronum Inspectorum Annonae in Urbe facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 682-683

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana