Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INNOCENTIAE EXEMPLUM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
SANCTI ALOISII GONZAGAE IN OPPIDO STIVERORUM CASTRO,
DIOECESIS MANTUANAE, HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Innocentiae exemplum praeclarissimum, Sanctum Aloisium Gonzagam, christianus populus, maxime vero iuventus studiis dedita, concelebrat, gloriam eius artes et litterae praedicant, cultum alunt templa ipsius insignia nomine. In his singulare obtinet momentum ecclesia, qua oppidum Stiverorum Castrum nobilitatur, scilicet natale solum angelici eiusdem adulescentis. Cuius quidem fratris Francisci, marchionis, inceptu anno MDCVIII condita est eo genere structurae, quod, ut aetatis illius ferebat inclinatio, veterum imitabatur architectandi rationem. Haec vero Aloisiana aula non solum aedificationis elegantia commendatur, sed etiam variis marmoribus renidet ac venustis imaginibus refulget, quarum ea plurimum probatur, qua Ioannes Franciscus Barbieri, vulgo Guercino nuncupatus, Deiparam Virginem Divinum Filium mortuum pietate materna complectentem summo artificio expressit. Res tamen pretiosissima merito habetur caput Sancti Aloisii Gonzagae, quod in faberrime facta arca est inclusum. Multi igitur ad tam spectabile templum piae peregrinationis causa accedunt, praesertim e dioecesibus Italiae, qua ad septemtriones spectat. Atque Nos ipsi hoc sacrarium invisimus, cum essemus in iuvenili aetate constituti, iuventutis Patronum deprecaturi. Cupiens autem eius templi dignitatem augere votaque significans cleri ac populi suis curis commissi, Venerabilis Frater Antonius Poma, Mantuanus Episcopus, Nos rogavit, ut idem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Sancti Aloisii Gonzagae, Confessoris, in oppido Stiverorum Castro, intra fines Mantuanae dioecesis, consecratam, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus, eodem nomine ornatis, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 736-737

 

© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana