Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ELECTURI*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
SANCTI ALOISII GONZAGAE IN OPPIDO STIVERORUM CASTRO,
DIOECESIS MANTUANAE, HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Electuri ex innumero Caelitum Sanctorum agmine virum, qui deprecatione sua auxilioque validissimo Tuscam Carmelitarum provinciam tueatur, alium neminem honorificentissimo huiusmodi officio digniorem quam Andream Corsini existimamus. Is enim naturali quadam ratione neque uno nomine designandus esse videtur: Florentiae natus, in urbe Etruriae principe, admodum iuvenis religiosum Carmeli institutum amplexus est, sacerdotioque auctus munera et consiliarii et magistri variis Tusciae in domibus prudens obivit, donec totam, etsi breve ad tempus, provinciam administravit. Cumque paulo post a coenobio ad Ecclesiae Faesulanae regimen raptus esset, pristina vivendi forma nihil immutata, solidissima exempla virtutis cum pastorali studio mire composuit fuitque Episcopus sollertissimus itemque suae sodalitatis lumen decorque. Haec quidem omnia, ut mutuam sane amicitiae necessitudinem inter homines firmant ac perficiunt, ita, si supernam illam animorum communionem cogitamus, quam divina gratia progignit, alterum nobiliusque innectunt vinculum inter Andream eiusque sodales. Qui ergo inter maximos Carmeli alumnos recensetur, eum singulari fidentique pietate fratres Carmelitae constanter prosecuti sunt, quemadmodum mos Ordinis testatur, qui antiquitus inductus laudabiliter perseverato Praecipuus vero cultus, ut par est, eidem praestatur in solo natali, quod ipse impensius amavit probatissimus pacis conciliator, atque in provincia illa, cui olim sapienti consilio praefectus est. Quae cum ita sint, hodiernus Antistes Tuscae provinciae Ordinis Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, nomine quoque cunctorum sodalium, id petit a Nobis, ut publico decreto eundem Caelitem religiosae suae dicionis Patronum renuntiemus. Quod votum, cum ampla dilecti filii Generalis eiusdem Ordinis Procuratoris commendatione ad Nostram Sedem allatum, libenti animo admittere statuimus, iis innixi argumentis, quae supra attigimus, pariterque confisi tanti Caelitis patrocinium quasi fonti illis fore sodalibus, unde exempla ac subsidia hauriant ad viam perfectionis salutaria. Itaque ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Andream Corsini, Episcopum et Confessorem, principalem apud Deum religiosae Tuscae provinciae Ordinis Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaees iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Aprilis, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 738-739

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana