Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SUBLIMIS VELUTI*

TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DECORATUR PAROECIALIS ECCLESIA D. N. IESU CHRISTO, VOLGO «JESÚS NAZARENO»,
DICATA IN OPPIDO «ATALAYA», DIOECESIS S. IACOBI VERAQUENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sublimis veluti specula surgit templum Domino Nostro Iesu Christo seu, uti vulgo appellant, «Jesús Nazareno» dicatum in oppido «Atalaya»; quod religionis domicilium Christifideles non solum e dioecesi Sancti Iacobi Veraquensis, cuius finibus continetur, sed etiam e tota dicione Panamensi ad superna evocat, ad Deum nempe, salutis humanae auctorem. Hoc pietatis studium animos iam a satis multo tempore tenet, siquidem imago Iesu Nazareni saeculo XVIII eo in loco iam excolebatur. Cuius cultus sedes primitus fuit tugurium quoddam, sed plures paulatim ibi aedificatae sunt ecclesiae. Quae nunc conspicitur, inter annos MDCCLXXXIII et MDCCCII est exstructa, tamen hoc saeculo egregium in modum refecta, aucta, ornata. Pretiosissimus autem veluti thesaurus eiusdem templi merito praedicatur simulacrum, quod supra diximus, quodque miram animorum alacritatem solet excitare. Praecipua quidem sollemnia die dominica I Quadragesimae quotannis eius honori aguntur, quo tempore Christifideles turmatim ad illud sacrarium confluunt atque religionis bona ubertim participant. Cupiens vero tam praeclaram ecclesiam congruenti dignitate decorare, Venerabilis Frater Marcus Gregorius Mc Grath, Sancti Iacobi Veraquensis Episcopus, nomine quoque universi cleri ac fidelium suis curis commissorum, Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris titulo ac iure donaremus. Quibus precibus, ampla commendatione Venerabilis Fratris Antonini Pinci, Archiepiscopi titulo Tarasensis in Numidia et Apostolici in Panamensi Republica Nuntii, suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Domino Nostro Iesu Christo seu, quemadmodum vulgo dicunt, «Jesús Nazareno», in oppido «Atalaya» consecratam, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse et definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter si ve ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 154-155

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana