Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HISPANORUM PIETAS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS SANCTUARIUM
SS.
CORDIS IESU, V. «SANTUARIO NACIONAL DE LA GRAN PROMESA»,
IN URBE ET ARCHIDIOECESI VALLISOLETANA DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Hispanorum pietas christiana tantum, labentibus saeculis, crevit atque efferbuit, ut Pontificia ipsa consilia haud raro anteierit atque sententias. Quod quidem in ipsa Vallisoletana archiepiscopali urbe accidisse videtur. Exstat enim ibi celebre et peramplum Templum, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum et hispanico sermone «Santuario Nacional de la Gran Promesa» nuncupatum, in quo, ineunte saeculo XVIII, id est antequam Romani Pontifices, Decessores Nostri, Clemens XIII, Pius IX ac Leo XIII publicum Sacratissimo Cordi Iesu cultum decreverunt et auxerunt, festurn et novendialia, eidem Dominico Mysterio sacra, pie sunt inchoata. Eadem insuper Hispanorum pietas, immo Vallisoletanorum fidelium, ipsum templum, illustri Iesuitarum a Sancto Ambrosio Collegio, saeculo XVIII, olim adnexum ac postea, ab anno MCMXXXXI, Sacratissimi Cordis pro tota Hispanica Natione Sanctuarium, tholo, altaribus, tabulis atque simulacris, perpolita effectis arte, affabre ornavit splendidissimeque marmoribus multicoloribus, gemmis, aurea et argentea supellectile ditavit. Sed maxima eiusdem Templi laus, ut ipse Iesus fertur promisisse, fuit et est spiritualis vita fidelium illuc accedentium, quibus sacra Christianae religionis subsidia alacres praebent sacerdotes. Quae cum ita essent, Venerabilis Frater Iosephus García y Goldaraz, Archiepiscopus Vallisoletanus, nomine quoque cleri ac fidelium, a Nobis enixe petiit, ut eidem Sanctuario conspicuum existimationis Nostrae testimonium, religioni vero filiorum propensae voluntatis Nostrae pignus benigne tribuere dignaremur. Nos autem, omnibus rei momentis bene perpensis, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, in archiepiscopali Vallisoletana urbe positum atque vulgo «Santuario Nacional de la Gran Promesa» nuncupatum, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 801-802

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana