Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA AMICITIA*

SANCTUS ANTONIUS MARIA CLARET, EPISCOPUS ET CONFESSOR,
PRAECIPUUS DEFINITUR PATRONUS CONGREGATIONIS SORORUM ADORATRICUM ANCILLARUM A SANCTISSIMO SACRAMENTO ET CARITATE.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Sancta amicitia, quae perfecta fuit animorum Deo pariter adhaerentium coniunctio, Antonium Mariam Claret, Episcopum eumque praeclarum religiosi instituti auctorem, mortalis vita e diebus cum Maria Michaëla ab Augusto Sacramento sociavit, cui etiam lectissimae feminae novae in Ecclesia conditae familiae laus debetur. Constat enim inspectis litterarum monumentis eundem Caelitem non solum patrem vitaeque magistrum, sed adiutorem et consiliarium etiam in opere efficiendo et solidando, multae cum urgerent difficultates, forti illi mulieri prudenter affuisse. Ipse primum Congregationis Ancillarum a SS. Sacramento et Caritate leges recognovit, quas postea ad iuris normam exquisitas Apostolica Sedes probavit; ipse providum se praebuit custodem et instituti omnis et earum domorum, quas conditrix ad cultus Eucharistici incrementum itemque ad bonum salutemque periclitantium puellarum excelso animo aperuerat. Atque nunc, in gloriam Dei assumptus, tamquam peculiaris habetur et colitur Patronus a Sanctae Michaëlae filiabus, neque ullum potest esse dubium, quin ipse validiore sane subsidio iuvet opus, quod vivens in terris fovisse cognoscitur. His quidem de causis dilecta in Christo filia Generalis Antistita huiusce Congregationis, nomine religiosi consilii, saeculari appropinquante anno gloriosae mortis fundatricis, scripsit ad Nos, ut per publicum decretum personam ac munus Sancti Antonii Mariae debita in luce collocantes, eius patrocinium ad res, domus, alumnas omnes pertinens confirmaremus. Quod votum benignissime admittere statuimus, hoc etiam religiosis virginibus suadentes, ut ipsius stent Matris exemplo ideoque sincera Patronum excolant veneratione. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Antonium Mariam Claret, Episcopum et Confessorem, principalem apud Deum totius Congregationis Sororum Adoratricum Ancillarum a SS. Sacramento et Caritate caelestem Patronum confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et illane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attentari contingerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 800-801

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana