Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AEDES MARIALIS*

TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TRIBUUNTUR
ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE,
IN URBE INGOLSTADIO AD DANUVIUM, DICATAE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Aedes marialis praeclara cum amplitudine ac venustate tum religiosi cultus fervore Ingolstadii ad Danuvium assurgit sublime eademque fidelibus cunctis dioecesis Eystettensis, ad quam urbs ipsa ecclesiastici habita ratione regiminis pertinet, iamdiu est pernota et cara. Nam illius distincta nomine mysterii, quod apud Christianos triumphum sonat gloriamque summae beatitatis, singularem prorsus pietatem testificatur itemque fovet, qua filiorum pectora Mariae in aulam caelestem divina virtute translatae plaudunt et gratulantur. Huic sane studio religionis ornatus apparatusque respondent ad sacra facienda necessarii; verum maximus habetur thesaurus vetustissima Deiparae statua, quae «Schuttermutter» vulgo dicitur quaeque, a bellicis incolumis ruinis, in sacrario est posita, ubi publica excolitur veneratione. Post haec debita censemus esse celebrandum laude pastorale Fratrum Minorum ministerium: qui sunt iam inde a saeculo XIV solertes in templo administri iidemque animorum curam agunt, virtute fidentes marianae religionis. Cum ergo nobilissimi domicilii dignitatem, in sua dicione celebratam, perpendisset, Venerabilis Frater Iosephus Schröffer, Episcopus Eystettensis, pro suo erga natale solum amore, dedit litteras ad Nos, quibus titulum honoris eidem ecclesiae congruentem impetraret. Quibus precibus libentissime admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis in caelum Assumptae dicatam in urbe Ingolstadio ad Danuvium, intra Eystettensis dioecesis fines, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 306-307

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana