Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LAUDABILIS DIGNAQUE*

SANCTUS RAIMUNDUS NONNATUS PATRONUS
PRAECIPUUS DIOECESIS NOVORANIENSIS CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Laudabilis dignaque sane, quae facile a Nobis exaudiatur, Venerabilis Fratris Francisci Ferreira Arreola, Episcopi Texcocensis, cogitatio iudicanda est, ut scilicet sacrae dicioni, quam ipse pro pastorali munere administrat, caelestes decernantur Patroni. Novae enim dioeceses vel magis quam ceterae superno huiusmodi egent auxilio, quo interius cum Ecclesiae universae corpore cohaereant uberiusque eius plenitudinem caritatis participent. Ac pri- mum Immaculatae Virginis Mariae expetitur patrocinium, quae quidem ut Mexicanis omnibus cara, ita Texcocensibus christianis ob excelsam dignitatem virtutumque praestantiam est carissima. Qui, singulare omnino privilegium purissimae conceptionis admirati, Sanctam Deiparam ut suam Matrem habent et praedicant et consalutant, indeque omnis suae spei repetunt firmitatem. Compatronos vero salutari item consilio novimus esse assumptos Sanctos Ioseph, eiusdem Virginis Sponsum, et Michaëlem Archangelum, eosque peculiari iam pridem excoli studio pietatis. Quae cum ita sint, libentissime Nos voto praedicti Antistitis Texcocensis statuimus satisfacere, plane confisi religiosam fidelium vitam tota illa in regione haud parum electis Patronis esse profecturam. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Vir- ginem Mariam, titulo Immaculatae Conceptionis appellatam, principalem apud Deum caelestem Patronam, atque Sanctos Ioseph, B. M. V. Sponsum, et Michaëlem Archangelum secundarios Patronos universae Texcocensis dioecesis confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis principalibus minusque principalibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 218-219

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana