Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUEMADMODUM MUNERIS*

APOSTOLICA DELEGATIO, ANTEA INDOSINENSIS APPELLATA,
NOMINE «VIETNAMIENSIS ET CAMBOGIENSIS» DISTINGUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum muneris Nostri conscientia postulat ipsique Decessores Nostri facere consueverunt, singulis Ecclesiae provinciis earumque sacro regimini, data occasione, studemus consulere. Quo ducti consilio, cum in praesenti Delegatio Nostra Apostolica, quae antea Indosinensis appellabatur, ob immutatam locorum condicionem novaque adiuncta, aptiore esse nomine distinguenda videatur, Nos huic rei mature satisfacere statuimus. Collatis igitur consiliis sive cum Venerabili Fratre Nostro Hamleto Ioanne S. R. E. Cardinali Cicognani, publicis Ecclesiae negotiis praeposito, sive cum Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro S. R. E. Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Praefecto, Delegationem Apostolicam, Indosinensem hucusque nuncupatam, Vietnamiensem et Cambogiensem posthac esse appellandam constituimus atque decernimus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtineri; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Iunii anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 916-917

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana