PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
EVANGELICUM ILLUD*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TRIBUUNTUR
ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO
(V. «NOTRE-DAME-DU-CAP»), IN TRIFLUVIANENSI DIOECESI IN CANADIA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Evangelicum illud effatum «Oportet semper orare» (Lc. 18, 1) a Sancto Dominico etiam Mariali Rosario aptatum esse videtur; qui Caeles, ut Decessoris Nostri Leonis Pp. XIII, imm. mem., verbis utamur, «Sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et huic meditandi offido mysticum innecteretur sertum ex angelica salutatione contextum, interiecta oratione ad Deum et Patrem D. N. I. C.». Exinde Rosarii recitandi, et quidem «perpetuo», consuetudo laudabiliter sumpsit initium eademque impensae pietatis erga Beatam Mariam Virginem, tanto nomine appellatam, fons exstitit inter gentes christianas. Nil mirum proinde, si tantam fidem tantaque fidei opera apud incolas quoque parvi oppidi vulgo «Cap-de-la-Madeleine», intra dioecesis Trilluvianensis fines, in dicione Canadensi, invenimus. Exeunte enim XVII saeculo, parva sacra Aedes Deo in honorem Deiparae Virginis a Rosario fuit ibidem aedificata simulque eiusdem nominis Confraternitas instituta. Pietas Marialis progredientibus annis crevit novumque arripuit incrementum a Simulacro eiusdem Virginis super altare posito, anno MDCCCLIV, quo Pius PP. IX, fel. rec., Decessor Noster, Immaculatae Conceptionis dogma sollemniter sanxit. Postea vero sive sacerdotum studio, sive multitudine fidelium, in publicis privatisque calamitatibus accurrentium, parva illa Aedes non solum in eadem dioecesi, sed etiam in fere tota Canadensi dicione pernotum evasit Sanctuarium. Duabus insuper praedicti Simulacri coronationibus, anno MCMIV, quinquagesimo ab edicto dogmate, nec non, per manus desideratissimi Dilecti Filii Nostri Valerii S. R. E. Presbyteri Cardinalis Valeri, anno MCMLIV, centesimo eiusdem promulgati mysterii, rite peractis, novum ac peramplum Templum, Deiparae Virgini a Rosario dicatum affabreque confectum, fidelium sumptibus excitatum est, ita ut hodierno die Assumptioni Beatae Mariae Virginis in Caelum sacro sollemniter possit dicari. Ne autem tanta in Virginem Mariam cleri populique pietas congruo careat praemio, Venerabilis Frater Georgius Leo Pelletier, Trilluvianensis Episcopus, nomine quoque dilecti filii Religiosae Provinciae Moderatoris omniumque Missionariorum Oblatorum Mariae Immaculatae, quibus ecclesia ipsa, «Notre-Dame-du-Cap» nuncupata, est concredita, a Nobis effiagitat, ut novum Templum, eodem Consecrationis die, ad dignitatem Basilicae Minoris evehere dignemur. Quas preces, amplissima Venerabilis Fratris Sebastiani Baggio, Archiepiscopi titulo Ephesini, antea Apostolici Nostri in Canadia Delegati, commendatione suffultas, omnibus recte perpensis, excipiendas perlibenter censemus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Deo dicatam in honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario, vulgo «Notre-Dame-du-Cap» nuncupatam atque apud Trifluvianensem urbem, cuius ecclesiastica e iurisdictionis est, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Augusti, die festo Assumptionis Mariae Virginis in Caelum, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 42-43
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana