Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

GAUDET HATRIENSIS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI ECCLESIAE HATRIENSI CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Gaudet Hatriensis civitas, quod maximum eius templum, Sanctae Virgini Mariae in caelum Assumptae sacrum, in pristinum suae venustatis splendorem feliciter restitutum, celebratissima divini cultus domus iterum fiet. Id enim, trium alarum amplitudine conspicuum, sub exitum saeculi XIII fuit exstructum atque conditae dioecesi tamquam praecipua aedes attributum. Inde honestissime tum sacri tum civilis ordinis viri contenderunt, ut artificioso opere mire exornaretur regionisque Aprutinae praeclarum evaderet monumentum. Et revera arcus, fores, frons, turris parietumque picturae eximium assequendae pulchritudinis studium plane ipsa ostendunt, quod idem maiorum sinceram pietatem ostendit. Neque silemus Sanctorum Caelitum reliquias, sacrae copiam supellectilis argenteaque vasa, quibus abundat ecclesia, quae quidem Canonicorum collegii et paroecialis instituti sedes, religiosum non solum urbis, sed etiam dioecesis spiritum videtur in se ipsa comprehendere. His ergo causis impulsus nactusque perfectorum operum opportunitatem, Venerabilis Frater Stanislaus Hamilcar Battistelli, Episcopus Hatriensis et Teramensis, nomine quoque sacerdotum, fidelium, publicorumque magistratuum, datis ad Nos litteris petiit demisse, ut templum, tot laudibus insigne, honorificentissimo Basilicae Minoris titulo augeremus. Quod votum libenti animo admittentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Hatriensem, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae in caelum Assumptae dicatam, ad titulum atque dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter extare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 222-223

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana