Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECLARUS EVANGELICAE*

SANCTUS RAIMUNDUS NONNATUS PATRONUS
PRAECIPUUS DIOECESIS NOVORANIENSIS CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclarus evangelicae caritatis nuntius, optime de captivorum redemptione meritus, Sanctus Raimundus Nonnatus peculiari studio venerationis excolitur in Argentinae reipublicae urbe, quae, anno MDCCLXXXXIV condita, vulgo «San Ramón de la Nueva Orán» fuit appellata. Nomen igitur videtur iam ipsum religionem cultumque tanti Caelitis suadere, et re vera fideles christiani, ibidem incolentes, eum laudabili prosequuntur pietate festumque diem quotannis sollemni ritu celebrant. Est autem commemorandum hanc urbem, cum Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster desideratissimus, anno MCMLXI dioecesim Novoraniensem constituerit, Antistitis sacrorum sedem esse electam templumque, exstans ibi sacrumque Raimundo Nonnato, templum cathedrale esse renuntiatum. Qua ex re facile intellegitur in universa iam dioecesi et nomen et cultum viri sanctissimi esse pervagatum. Nunc vero Venerabilis Frater Franciscus Ph. Muguerza, Novoraniensis Episcopus, scripsit ad Nos, hisque omnibus perlatis petiit, ut Raimundum Nonnatum suae dioecesis Patronum definite ediceremus. Quod votum, ut qui probe sciamus novae cuique ecclesiasticae dicioni supernam tutelam esse pernecessariam, benignissime explere statuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Raimundum Nonnatum, Confessorem, principalem apud Deum Novoraniensis totius dioecesis caelestem Patronum constituimus atque declaramus, omnibus ad iectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 307-308

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana