PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PULCHRA APPELLATIONE*
SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS PATRONUS PRINCIPALIS ATQUE
SANCTUS PIUS PP. X PATRONUS SECUNDARIUS DIOECESIS ANGELIANAE
IN FOEDERATIS SEPTEMTRIONALIS AMERICAE CIVITATIBUS ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pulchra appellatione, quae christianam priscorum incolarum fidem per se ipsa declarat, Texianae Civitatis locus insignitur, quem Ioannes PP. XXIII, Deeessor Noster imm. rec., anno MCMLXI principem conditae a se dioecesis elegit. Urbs enim «San Angelo» vulgo dicta, ob situs opportunitatem vitaeque religiosae
incrementum, digna prorsus visa est, quae episcopali sede ornaretur, et ita brevi postea primus sacrorum Antistes ecclesiae Angelianae est datus. Sed liquet omnibus, idque pristina consuetudine potest comprobari, novam quamque dioecesim supernis indigere auxiliis peculiarique Caelitum ope; quam ob rem a Venerabili Fratre Thoma Iosepho Drury, ab ipso scilicet Episcopo Angeliano, sumus rogati, ut Sanctos Patronos universae suae dicioni per publicum decretum attribueremus. Quorum ex eius optato alter erit Michaël Archangelus, alter vero Pius PP. X, quippe qui ibi in magna sint veneratione. Nos equidem, valde probantes et Principis militiae caelestis et eximii nostrae aetatis Pontificis electionem, relatas preces libenti animo admittere statuimus. Quocirca, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Michaëlem Archangelum caelestem apud Deum principalem Patronum atque Sanctum Pium PP. X, Pontificem et Confessorem, secundarium Patronum Angelianae totius dioecesis in Foederatis Septemtrionalis Americae Civitatibus constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis, sive principalibus sive secundariis, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque interos effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Septembris, in Dedicatione Sancti Michaëlis Archangeli, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 224-225
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana