Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUONIAM DECET*

BEATA MARIA VIRGO DE MONTE CARMELO PRAECIPUA
PATRONA DIOECESIS CRUCIS AXEATAE CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quoniam decet novas ecclesiastici regiminis sedes firmo ac superno obtegi praesidio, optimo sane consilio ad praeclarum huiusmodi munus Caelites illi vocantur, in quos communis impensaque fertur pietas fidelium. Cum igitur anno superiore, quibusdam a Cordubensi archidioecesi seiunctis terris, per Apostolicam Constitutionem Crucis Axeatae sacram dicionem in Argentina Republica condiderimus, populare agnoscentes valdeque probantes studium venerationis, quod ibidem viget, Dominam Nostram Mariam de Monte Carmelo praecipuam huius dioecesis Patronam esse eligendam censemus. Eam enim novimus singulari excoli amore, Eam una omnium voce Matrem consalutari, Eam perpulchra Carmeli appellatione distingui. Vix quidem ea in regione templum sacellumve invenias, quod Virginis Carmelitidis careat imagine; tres vero paroeciae, inter primarias referendae, Eius nomine honorifice nuncupantur; ibi mense Iulio, quo die Ecclesia universa festum celebrat, sollemnia peraguntur marialisque tunc pietas elucet quam maxime; nec est reticenda laudabilis consuetudo insigne Carmeli proprium, seu sacrum, quod vocant, scapulare tutelae numquam intermissae causa deferendi. Haec porro pietas, quam quippe penitus in animis inesse fidelium sciamus, facile Nobis suadet, ad hoc patrocinium publico decreto constabiliendum, dum fore confidimus, ut uberes ex eo christianae fructus virtutis oriantur. Quapropter, libentissimo animo preces admittentes Venerabilis Fratris Henrici Pechuán Marín, qui primus Episcopus Crucis Axeatae fidelissimus votorum sacerdotum catholicorumque virorum omnium interpres fuit, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam Virginem de Monte Carmelo, vulgo «Nuestra Señora del Carmen» appellatam, principalem apud Deum universae dioecesis Crucis Axeatae caelestem Patronam constituimus ac declaramus seu confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, qua.e praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 368-369

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana