Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

REBUS IN SECUNDIS*

BEATA MARIA VIRGO DE MERCEDE, VULGO «DE VOLCÁN» APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA DIOECESIS LATACUNGENSIS DECLARATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Rebus in secundis et adversis populus Aequatorianus Almam Deiparam magno pietatis affectu est prosecutus et etiamnum prosequitur. Sed singulari prorsus religionis ardore fertur in eandem Dei Genetricem, titulo Beatae Mariae Virginis de Mercede ornatam, idque a rerum suarum initiis. Cuius cultus sedes egregia esse perhibetur templum urbis Latacungae, in quo imago sculpta Matris caelestis, nomine illo insignis, impensis obsequiis a Christifidelibus colitur. Ad eam suppliciter confugere soliti sunt cives Latacungenses; nec defuit iis pientissima Virgo. Hoc peculiari modo quondam accidit, cum terra horribili motu quateretur — id enim non raro ea in plaga contingit — atque adeo solum dehisceret ac domus corruerent. Immo ea tempestate e vicino monte «Cotopaxi», qui rauco sonitu fremebat, ardentia saxa eruperunt, igneus torrens per iuga est devolutus, flumina cursum mutarunt. Tunc populus ad imaginem illam effusus potentissimum Beatae Mariae praesidium impetruvit. Cum pluries in huiusmodi rerum adiunctis ab ea essent benigne servati, Latacungenses vulgare nomen «del Volcán» ei adiecerunt. Est etiam memorandum publicas potestates eiusdem urbis anno MDCCXLII praesentissimam hanc adiutricem, inter illacrimantis populi vota, Patronam civitatis suae declarasse. Quae omnia reputans cum animo volensque enixa pietate mariali fideles, suis curis commissos, ad Iesum perducere, Venerabilis Frater Benignus Chiriboga, Latacungensis Episcopus, Nos rogavit, ut Deiparam Virginem, quae praedictis nominibus appellari consuevit, auctoritate Nostra suae dioecesis, recens constitutae, renuntiaremus Patronam. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem de Mercede, vulgo «del Volcán » nuncupatam, principalem apud Deum caelestem Patronam totius dioecesis Latacungensis constituimus ac declaramus, omnibus cum honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Oetobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 370-371

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana