Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SANCTI MARTYRES

*

BEATIS CAROLO LWANGA, MATTHIAE MULUMBA ET VIGINTI SOCIIS UGANDENSIBUS SANCTORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Sancti martyres Ugandenses, quorum recenti gloria Ecclesia fulget, brevi temporis spatio tot virtutum specimina dederunt, eamque animi magnitudinem ostenderunt ut iure merito ab iis sanctorum virorum laudes aequari dicantur quorum sanguine christianae societatis exordia sunt condecorata. Quae sane mirabundo animo considerantibus mentem subeunt fatidica verba quae Isaias fecit ad Hierusalem novam, hoc est Ecclesiam: Ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae te non cognoverunt ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavi te (55, 5). Horum enim virorum gratia Ecclesia tum universae hominum familiae mater alma monstratur omnisque sanctitatis altrix, tum Christi indeficienti virtute donata; siquidem martyria tantis gaudiis sunt perfusa, tanta sermonis vi praedita, tanta animi fortitudine superata, et quidem ab hominibus imperitis et vitae commoditatibus assuetis, ut pro certo affirmari possit ullum hominem ea nec facere nec pati potuisse nisi fuisset Deus cum eo (cfr. Io. 3, 2). Impleta sunt igitur quae Christus, antequam terram linqueret, discipulis praedixit: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Io. 16, 33). Haec autem praeclara victoria, praeterquam quod Christo Iesu inclitae gloriae cedit, praeterea christifideles omnes, ac praecipue Afros, ad fidei firmitatem inflammat. Nam inexpugnabilis constantiae specimina ab his martyribus data, nostrae aetatis homines, et maxime iuvenes, terrenis studiis plus aequo distractos, docent quantum emineant aeterna caducis, ac monent minime sufficere ad immortalem vitam adipiscendam christiano nomini honestari nisi huius mundi discriminibus, asperitatibus, illecebris superatis, obligatam Christo Redemptori praestiterint fidem; quandoquidem ipse dixit: Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Mt. 16, 24). Quin immo splendida eorum vitae ratio potissimum laicos viros instimulat ut supernae vitae praecepta in suos transferant mores, atque praecipue christianam sapientiam in contubernales homines infundant. Christi autem fidelibus, quibus nunc temporis vexationis causa religio sit et doloris, Ugandensium martyrum cruciatus et acta incitamento sunt et solamini, quoniam per eos ad nostras usque aures Christi personant verba: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt. 5, 10). Communis vero exitus, denique, quo catholici simul cum anglicanis fraterno inter se affectu coniuncti ob unam fidem occubuerunt, christifidelium desiderium corroborat ut, vetere discidio superato, unum Christi ovile restituatur. Quae postquam animo consideravimus, iam ad ipsos martyres eorumque gesta praestat oculos convertere. Anno millesimo octingentesimo septuagesimo nono primi missionales Africae, Patres Albi nuncupati, quorum sodalitatem non ita pridem condiderat Carolus Martialis Lavigerie, Algeriensis archiepiscopus, penitiorem eam Africae partem ingressi, quam Bugandae regnum occupabat, stationem Sanctae Mariae de Rubaga constituerunt, haud procul a regia domo, in qua centena militum, servorum, puerorum, uxorumque circa regem vivebant, in eius obsequium proni. Etsi locus minime evangelicae veritati disseminandae aptus videbatur, tamen mirum in modum supernae salutis nuntius tamquam matutinus ros in terram aridam cecidit eique uberrimam dedit fecunditatem. Sed opus felici auspicio inceptum mox interrumpi oportuit, siquidem Bugandae rex Mutesa, qui initio evangelicae doctrinae vulgandae minime obsistebat, invidorum hominum opera, quibus ipsa christianae vitae sinceritas exprobrationem sonabat, eo animum intendit ut omnibus qui christianae religioni assentirentur mortem minitaretur. Qua de re missionales per aliquod temporis loco cedere necessarium censuerunt. Per triennium autem quo sacerdotes a Buganda abesse debuerunt recens catechumenorum coetus non solum in proposito perseveravit, sed magnopere crevit eorum agmen qui, Iosepho Balikuddembe, Andrea Kaggwa et Matthia Mulumba praeeuntibus, quotidie iungebantur numero «orantium», qua appellatione christianae legis studiosi vocabantur. Cum mortui regis filius Mwanga regnum adeptus esset, quo familiariter olim missionales usi erant, hos iterum arcessivit, atque nonnullos ex christifidelibus sibi in aula famulari iussit. Quod cum optimates tribuumque principes moleste ferrent, insusurrare contra hos coeperunt; huc accesserunt et odium venaliciorum, quorum probrosum negotium a novicia religione in discrimen vocabatur, et item regis animus mutabilis eiusque suspicio ne quid exteri missionales contra regnum molirentur. Praeterea rex animo alieno erat a christianis pueris, quod sibi ad obscena invitanti invicte resisterent seque mori potius paratos dicerent quam legem Dei violare. Neque eos iuvit animi probitas, sinceritas, in oboediendo alacritas, in rebus adversis constantia, studium in muneribus exsequendis, caritas et benignitas erga omnes. Neque gratiam iis habuit quod olim, optimatibus de rege interimendo coniurantibus, christiani eum a periculo eripuerunt. Quin immo primus regis administer, qui coniurationis praecipuus fuerat auctor, eius auribus instillavit qui Christi religionem profiterentur eos capitales hostes habendos, rerumque novarum esse cupidos ut summa regni potirentur; eorum superstitione iram deorum patriorum excitari; christiana religione molliri animos in bello eiusque asseclas clam in suis conventibus nefanda facinora obire. Quibus calumniis iratus rex, aperte pronuntiavit omnibus qui Christo nomen dedissent velle se mortem inferre. Qua saevissima sententia minime ii animo conciderunt, quin immo crebriores conventus agere, baptismum petere, eucharisticam dapem festinare, desiderio flagrare Christum imitandi vel ad mortem usque, configurati morti eius, si quo modo occurrerent ad resurrectionem (Phil. 3, 10-11). Quot ea gravi tempestate hostiae Deo immolatae sint, cum non sit accurate traditum, Deo tantum est notum. Illud autem memorare sit satis rem totam absolutam esse inter annum millesimum octingentesimum octogesimum quintum et septimum, atque necatos esse etiam anglicanos nonnullos qui una cum catholicis sanguinem pro Christi religione profuderunt. Inter omnes autem regii furoris victimas duo et viginti martyres eminent, quorum aetas, condicio, gesta, postquam inquisita et explorata sunt, certe patuit miranda animi fortitudine atque laetitia eos obviam ivisse neci omnium atrocissimae; hos Ecclesia tamquam flores e fasciculo extollit, Africae primitias. Quos sane martyres pro mortis genere in duo agmina distinguere licet, alterum nempe eorum, numero tredecim, qui ad collem Namugongo adducti sunt, ubi die tertio mensis iunii anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, immaniter sunt combusti; alterum eorum, numero novem, qui hasta varioque supplicii genere diversis in locis occubuerunt. In priore ordine sequentes annumerantur: Carolus Lwanga, puerorum regiorum praefectus, quem Mwanga rex maximi faciebat. Is christianae virtutis in aula regia omnibus specimen dedit, nituitque fidelitate in officio exsequendo, castitate, studio catholicae religionis provehendae. Catechumenos instante insectatione ut in religione perseverarent est cohortatus, eorumque quattuor baptismo abluit, imminente mortis periculo. Quia aperte Christo fidem est professus aulicosque pueros ab impudici regis illecebris est tuitus, ad ignis supplicium est damnatus. Iam igne adustus, propria quidem tormenta nihili aestimans, de salute autem proximi sollicitus, sic carnificem est allocutus: Utinam et tu christianam religionem amplectereris! Quibus dictis, Deus meus exclamans, animam edidit, aetatis annum vicesimum quintum agens. Mbaga Tuzinde, puer erat regius, bonitate, gravitate, modestia et oboedientia praestans, quem Carolus Lwanga, paucis ante mortem horis baptismo abluit. Cum carnifex, qui eum in filii locum exceperat, valde ut fugeret hortaretur, magno animo respondit: Tu regis esto minister eiusque perfice iussa; ego pro Christi fide libenter moriar. Fustibus mulcatus et occisus annos natus septemdecim; inanime corpus communi rogo impositum est quo eius socii mox vivi comburendi erant. Bruno Serunkuma, puer regis Mutesa, miles autem Mwanga, annos triginta natus Christi militiae se ascripsit, in qua fortiter socios verbo et exemplo ad flammas ferendas incitavit. Insectatione instante, Aquae salientes, ait, numquam deficient; nobis sublatis alii succedent. Morti proximus, Christi imitandi desiderio flagrans, potus refrigerium recusavit, carnificibusque insultantibus respondit: Corpus quidem aduritis, sed num etiam animum?

Iacobus Buzabaliawo, miles regis, singulari religionis provehendae studio exardens, ipsum principem Mwanga olim ad Christi religionem amplectendam est cohortatus; quod demum ei causa mortis fuit. Regi valedicens se in caelo pro eo exoraturum promisit, sociosque hisce verbis est allocutus: Cum gaudio vitam profundamus pro veritate; hoc frustra non erit.

Kizito, puer regius atque aulaedus, quattuordecim annos natus ceterisque iunior, animi innocentia nituit. Quod constantissime regis blanditiis resisteret capite damnatus est. A Carolo Lwanga paulo ante mortem baptizatus, cum ad supplicium duceretur, unum ex sociis, qui lamentabatur et ultimo die liberandus erat, sic animose excitavit: Orationem dominicam recita, viriliterque mortem obi.

Ambrosius Kibuka, puer regius, bonitate morumque integritate praestans, hilarum et laetum animum ad mortem usque servavit, quam strenue obiit aetatis suae anno decimo octavo.

Mugagga, puer regius et coriarius egregius, adhuc catechumenus, cum regis obscena suadentis imperium recusavisset, in vincula coniectus est. Baptismo a Carolo Lwanga ablutus, sereno animo rogum conscendit, aetatis suae anno sexto decimo.

Gyavira, puerum regium pulchrum aspectu, quamquam rex vehementer amabat, ob christianos tamen mores capite damnavit. Nituit pudicitia, caritate et offensarum venia, laetoque animo martyrium obiit, annos natus septemdecim.

Achilles Kiwanuka, puer regius, mox ut veram religionem cognovit, amuleta in ignem coniecit, et missionales vel noctu adire coepit ut eucharistica dape reficeretur. Christianam fidem in regia aula aperte est professus, atque insectatione instante declaravit: Me occidant licet, fidem numquam negabo. Igni est combustus aetatis anno decimo septimo.

Adolfus Mukasa Ludigo, nobili genere ortus atque aulicus regis, animi mansuetudine atque humilitate praestitit. Christi discipulus factus, fratrum se servitio mancipavit, quibus se in laboris exemplum praebuit. Quintum supra vicesimum annum agens, igni adpositus, laetus clamavit: Adhuc modicum et Christum videbimus.

Mukasa Kiriwawanvu, praefectus cibariorum in aula regia, rogatus num esset christianus, fidem non eiuravit, quare morte est damnatus. Cum adhuc esset catechumenus martyrio est affectus aetatis suae anno vicesimo.

Anatolius Kiriggwajjo, puer regius, viginti annos natus, oblatam sibi a rege dignitatem, quam fidei christianae detrimento fore praesentiebat, sine cunctatione respuit. Rogum ascendens, socios ita est cohortatus: Amici nostri qui occisi sunt, iam cum Deo vivunt; viriliter agamus et nos, ut cum iis in caelo sociemur.

Lucas Banabakintu, regiae classi addictus, christianam religionem in primis amplexus, multam fidei proferendae operam dedito Morte damnatus cum aetatis lustrum septimum ageret, cognatis fugam suadentibus animose respondit: Longe melius est mori pro religione; vado parare vobis locum in caelo.

Alter autem martyrum ordo eos complectitur quos vel hasta vel varium aliud supplicii genus diversis in locis interemit. Horum primus aetate et fama est Matthias Kalemba, cui nomen Mulumba seu fortis

sui imposuerunt. Ei adhuc puero pater moriens praedixerat venturos olim advenas viam veritatis annuntiaturos. Cum ergo Deum toto corde quaereret, primum Mahometi doctrinae se initiavit; dein Sacrae Scripturae suavitate allectus Anglicanis accessit, ac demum, cum Catholicam cognovisset veritatem, eidem adhaesit eamque magno animi ardore propagavit. Eum quinquagesimum aetatis annum agentem taeterrimo crudelissimoque supplicio primus regis administer mactavit. Carnificibus illudentibus respondit: Deus animam meam excipiet, vobisque corpus excruciatum relinquet.

Septem autem menses ante Matthiam Kalemba, omnium primus in odium religionis occisus est Iosephus Mukasa Balikuddembe, regiae aulae praefectus, cuius spectatam fidem rex maximi faciebat, quique singularem animi suavitatem religionisque studium prae se tulit. Iuvenum multorum animos Christo conciliavit, puerosque regis ab eius vitiis est tuitus. Quam ob rem is iratus, primi administri instigationibus cedens, eum morte damnavit. Martyrium abscisso capite obiit, annos natus viginti sex.

Dionysius Ssebuggwawo, puer regius, sexdecim annos natus, morum innocentia et suavitate eminuit. Cum rex eum interrogasset num duos aulicos christianae fidei rudimenta doceret, affirmantem lancea sua manu confodit, eiusque caput abscindi iussit.

Andreas Kaggwa, regis tympanistis praefectus, ob egregias ingenii dotes omnibus carus regique gratissimus fuit. Christo initiatus, omnimodae caritatis specimina dedit, praesertim erga peste affectos, et Evangelii doctrinam naviter ethnicos catechumenosque imbuit. Quod cum primus regis administer molestissime ferret, eius caput a rege expetivit atque crudeliter occidit, aetatis annum tricesimum agentem.

Pontianus Ngondwe, maximis honoribus functus apud reges Mutesa et Mwanga, prudentia, iustitia floruit studioque rei christianae provehendae. In carcerem coniectus, dum ad supplicii locum ducebatur, lancea a carnifice est transfossus, aetatis lustrum octavum agens.

Athanasius Bazzekuketta, puer regius armario et thesauro praepositus, ita morum integritate excelluit martyriique desiderio flagravit ut, cum ad supplicii locum cum ceteris adduceretur, carnifices rogaverit ut eum illico occiderent. Mox lancea transverberatus expiravit, aetatis annum vicesimum agens.

Gonzaga Gonza, puer regius, humilitate praecipue et caritate praestitit. Cum ad rogum duceretur, aetatis annum vicesimum agens, a carnificibus lancea est traiectus, altum fortitudinis et serenitatis linquens exemplum.

Noe Mawaggali, arte figulus atque coriarius, prudentia, industria et modestia floruit. Persecutionem imminentem impavidus prospexit sororemque lacrimantem hisce verbis est consolatus: Certus de vita futura, mori non timeo. Fugam capere recusans, sponte pectus militum lanceis obtulit, quibus confossus arbori est suspensus, donec spiritum edidit, annos natus triginta quinque.

Ioannes-Maria ea prudentia et gravitate praestitit ut cognomine Muzeyi seu senis appellaretur. Ad sanam doctrinam traductus, totum se dedit fidei christianae disseminandae, pauperibus iuvandis, infirmis curandis captivisque redimendis, ad quod pecuniam opemque suam omnem insumpsit. Cum christiani in maximo vitae periculo iamdiu versarentur, occultare se noluit sponteque coram primo regis administro christianam fidem est professus; quare abscisso capite in stagnum est proiectus, aetatis lustrum septimum agens. Quo demortuo, die nempe vicesimo septimo mensis ianuarii, anno millesimo octingentesimo octogesimo septimo, gloriosum martyrum agmen completum est.

Horum autem omnium sanguis semen feracissimum fuit. Nam paulo post eorum supplicium is animorum ardor ad christianam fidem amplectendam est ortus, ea caelestis gratiae vis et copia, ut mox non modo in Ugandae regionibus, sed etiam in tota Africa verbum Dei curreret et clarificaretur (2 Thess. 3, 1), illius sententiae S. Hilarii veritatem comprobans: Hoc Ecclesiae proprium est ut tunc vincat cum laeditur; tunc intelligat cum arguitur; tunc obtineat cum deseritur; dum vexatur floret, dum opprimitur crescit, dum contemnitur proficit; tunc stat cum superari videtur (de Trinit., 1. 4).

Ugandensium autem martyrum crebrescente fama, ob eorum claram vitae rationem mirumque mortis genus, de Beatorum honoribus iis decernendis causa agitari coepta est. Anno itaque millesimo octingentesimo octogesimo septimo investigationes ad iuris normam in urbe Rubaga, prope martyrii locum, actae sunt, quibus absolutis ad inquisitiones apostolicas anno millesimo nongentesimo nono ventum est. Quibus rite peractis, Decessor Noster Sanctus Pius X, die decimo quarto mensis augusti anno millesimo nongentesimo duodecimo decretum signavit de introducenda beatificationis causa seu declarationis martyrii venerabilium Dei famulorum Caroli Lwanga, Matthiae Mulumba et Sociorum de Uganda cognominatorum.

Postquam vero Decessor Noster Benedictus XV f. r. die undevicesimo mensis decembris, anno millesimo nongentesimo decimo octavo, facultatem fecit de martyrio et causa martyrii itemque de signis seu miraculis disceptandi, etsi nondum elapsi essent quinquaginta anni a venerabilium Servorum Dei nece, antepraeparatoriae Congregationi praeparatoria successit, quam subsecuta est Congregatio generalis, die undetricesimo mensis februarii anno millesimo nongentesimo vicesimo habita, in qua idem Decessor Noster sollemniter declaravit constare de martyrio et causa martyrii venerabilium Dei famulorum Caroli Lwanga, Matthiae Molumba et Sociorum.

Unum porro dubium erat discutiendum: an, stante adprobatione martyrii itemque dispensatione a signis seu miraculis, tuto venerabilibus Dei famulis, quos diximus, Caelitum honores decerni possent. De quo dubio die vicesimo tertio mensis martii anno millesimo nongentesimo vicesimo agi coeptum est coralli eodem Decessore Nostro Benedicto XV, qui favorabili omnium audita sententia, die duodedcesimo mensis aprilis eodem anno proprio decreto sanxit tuto procedi posse ad sollemnem venerabilibus Servorum Dei Caroli Lwanga, Matthiae Mulumba et Sociorum beatificationem; quae sollemnia die sexto mensis iunii eodem anno in Vaticana Basilica sunt habita.

Cum autem, post decretos eisdem Beatis supernorum caelitum honores eorundem cultus in Uganda et in Africae regionibus et aliis in orbis partibus magis in dies augeretur, iisque deprecantibus mira dicerentur effecta a Dei miracula, supplices Apostolicae huic Sedi adhibitae sunt preces, ut causa resumeretur de Beatis Ugandae Martyribus sanctitatis infula decorandis.

Quibus precibus Decessor Noster Ioannes XXIII f. r. annuit die decimo mensis maii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo.

Postquam autem in Sacrae Rituum Congregationis comitiis disceptatum est de duabus sanationibus, a peste nempe pulmonea primitiva, quibus inopinato modo reddita est salus Richildi Buch et Mariae Aloisiae Criblet, sororibus Instituti Missionariarum Dominae Nostrae de Africa, in generali congregatione, in Vaticano palatio die septimo mensis iulii hoc anno habita, dilectus Filius Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, Datarius Noster, huius causae Relator dubium cognoscendum proposuit: an et de quibus miraculis, post indultam eisdem Beatis ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur. Qua de re qui aderant Patres Cardinales et Sacrorum Rituum Congregationis Praelati et Consultores cum propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmavissent, post rem etiam atque etiam consideratam ac caeleste lumen pluries invocatum, die decimo quinto eiusdem mensis sollemniter ediximus constare de duabus miris sanationibus, nempe sororum Richildis Buch et Mariae Aloisiae Criblet, a peste pulmonea primitiva per intercessionem Beatorum Caroli Lwanga, Matthiae Kalemba Mulumba et viginti Sociorum Martyrum Ugandae.

Die autem primo mensis septembris, hoc anno, statuimus: Tuto procedi posse ad eorundem Beatorum Martyrum canonizationem.

Quo penitius autem gravissima ea de re ageretur, tria Consistoria, die vicesimo sexto mensis septembris, hoc anno, in Vaticano palatio sunt habita, qua occasione dilectus Filius Noster Arcadius S. R. E. Cardinalis Larraona, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, aequum esse ostendit optandumque ut Beatorum illorum memoria summis consecraretur honoribus, enixeque postulavit ut quam primum ad id deveniretur. Receptis ideo omnium qui aderant S. R. E. Cardinalium et sacrorum Antistitum suffragiis, plane comperimus Beatos illos concordi sententia ab iis dignos aestimari qui Sanctorum diademate honestarentur, ad eorumque canonizationem diem statuimus duodevicesirnum proximi mensis octobris. Quo sacerrimae caerimoniae die in Petrianam Basilicam descendimus, magno fideliurn numero atque sacrorum Antistitum, ex universo terrarum orbe Concilii Oecumenici Vaticani II celebrandi causa Romae astantium, frequentissimam. Tunc dilectus Filius Noster S. R. E. Cardinalis Arcadius Larraona, perorante dilecto Filio Francisco Xaverio Parisi, Consistorialis Aulae Advocato, instanter, instantius, instantissime postulavit ut Carolus Lwanga, Matthias Mu- lumba et viginti Socii Martyres Ugandenses sancti declararentur. Cui Consistoriali Advocato per dilectum Filium Hamletum Tondini, ab Epistulis Nostris ad Principes, respondimus iam in eo esse ut huiusmodi postulationi concederemus. Itaque a Divino Paraclito luminis copia implorata, in sancti Petri Cathedra sedentes uti supremus universae Ecclesiae Magister haec sollemniter pronuntiavimus: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et christianae religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra: matura deliberatione prehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum, in Urbe exaltatione, consilio, Beatos Carolum Lwanga, Matthiam Mulumba Kalemba et viginti socios  Martyres Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus: statuentes illorum memoriam quolibet anno die tertia iunii inter Sanctos Martyres pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Quibus verbis prolatis, precibus annuentes eiusdem Cardinalis Arcadii Larraona, per eundem Consistorialem Advocatum Nobis admotis, hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et expediri iussimus; praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac canonizatione publicum conficerent instrumentum mandavimus.

Deinde, postquam hymnum Te Deum laudamus, ut gratiam omnipotenti Deo ageremus, cum astantibus cecinimus, atque Sanctorum Martyrum primi patrocinium invocavimus, sermonem de novensilium Caelestium virtutibus et exemplis habuimus.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eas iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetnr, si ostenderentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificntus Nostri secundo.

EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestilnus Cardinalis ALOISI MASELLA, S. R. E. Camerarius.

Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus titulo Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

Ego IOSEPHUS Episcopus titulo Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

Ego lIACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis COPELLO.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.

Ego FERNANDUS titulo S. Eustachii Presbyter CardinaIis CENTO.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI .

Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illiricorum Presbyter Cardinalis TESTA.

Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.

Ego ALAFRIDUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego FRANCISCUS S. Caesarii in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS MARIA Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS Ss. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.

Ego VILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego IOACHIMUS ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.

Ego MICHAEL S. PauIi in Harenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

ARCADIUS Card. LARRAONA
S. R. C. Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Sylvius Romani, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 693-703

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana