PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
CONDITAM PAUCIS*
SANCTUS IOANNES BAPTISTA, UNA CUM BEATA MARIA VIRGINE
A COLUMNA, AEQUE-PRINCIPALIS PATRONUS DIOECESIS
SANCTI IOANNIS A REGE IN BRASILIA DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Conditam paucis ante mensibus Sancti Ioannis a Rege dioecesim caelesti tutari praesidio atque in primis Beatissimae credere Virgini Mariae «firmissimo velut columini» pro apostolica, qua excellebat, alacritate Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster imm. rec., anno MCMLXI voluit. Nihilque aliud nisi praeclara pietas populi christiani, eam incolentis Brasiliae regionem, tunc effecit, ut huiusmodi pontificalis auctoritatis decretum ederetur; nam Augustae Dominae a Columna, seu vulgo a «Pilar» appellata e sacrum in urbe novae dicionis principe exstabat templum, quod quidem cathedrale iam erat renuntiatum, exploratumque cuivis erat multum obsequii ac venerationis mariali imagini, ibidem asservatae, translaticio quasi more a cunctis fidelibus adhiberi. Nunc autem, populare et ardens alterius pietatis studium in suo grege intuitus, Venerabilis Frater Delphinus Ribeiro Guedes, sacrorum Antistes, id etiam effiagitandum censet, ut una cum Sanctissima Virgine aeque-principalem Patronum Ioannem Baptistam universae eidem dioecesi constituamus. Quas vero ipse attulit rationes, eae sane firmae ac probabiles sunt, cum primi totius regionis exploratores, avitae quidem religionis retinentissimi, pietatem in Deiparam cultumque Praecursoris Domini, uno quodam vinculo sociata, foverint atque auxerint, ipsaque urbs, quae hodie episcopali cathedra exornatur, a glorioso illo Caelite nomen sumpserit eodemque auspice in lucem christianae fidei sit edita. Quae porro omnia, utpote cum ad sacrarum itemque civilium rerum memoriam pertineant, ita clero utrique ac magistratui ordinis cuiusque ac fidelibus omnibus suadent ad hoc expetendum patrocinium. Nos autem, qui novarum Sanctae Ecclesiae provinciarum incremento studemus quam maxime, tale dilectis filiis S. Ioannis a Rege beneficium per publicas Litteras tribuere laetanti animo decernimus. Quapropter, omnibus attente perpensis, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, una cum Beatissima Virgine Maria a Columna, seu a «Pilar» vulgo nuncupata, caelestem apud Deum aeque-principalem Patronum universae dioecesis S. Ioannis a Rege in Brasilia Sanctum Ioannem Baptistam constituimus atque declaramus, omnibus et singulis adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 454-455
© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana