PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
VETERE RELIGIONIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS TARENTINA HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Vetere religionis studio urbs Tarentum, rerum gestarum memoria illustris, commendatur, siquidem iam Romani Pontifices Sanctus Gelasius PP. I et Sanctus Gregorius Magnus, Decessores Nostri, epistulas de rebus ecclesiasticis ad eam civitatem dederunt. Pietatis vero praecipua sedes praedicatur templum princeps, quod, uti opinantur, a saeculo IV repetitur. Quod priscum aedificium, aetate ruinosum, saeculo XI deletum est, ut nova ecclesia structurae genere, quo «romanica» et «normanna», uti appellant, architectandi ratio egregie coniungitur, eodem loco exstrueretur. Molis etiam amplitudo domus Dei auget maiestatem, nec desunt ornamenta, quae animos visentium movent. Maxime celebratur aedicula, in qua reliquiae Sancti Cataldi, cui templum est sacrum, pie asservantur; non est quin opus varium et pretiosum, quo hoc sacrarium renidet, admiretur. Summo enim honore colitur a Tarentinis hic Sanctus Caeles, euius statua, auro et argento ornata, omnium animos ad se allicit. Eiusdem etiam Patroni honori sollemnia aguntur, quae civitas alacriter participat. Volens autem religionem, iam vigentem, etiam maioribus augere incrementis, Venerabilis Frater Gulielmus Motolese, Tarentinus Archiepiscopus, Nos rogavit, ut cathedrale templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter exceptis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Deo in honorem Sancti Cataldi, Episcopi et Confessoris, Tarenti consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant vel spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 43-44
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana