PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAM PULCHRA*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS SEPTEM DOLORUM IN OPPIDO V. «SASTIN», INTRA TYRNAVIENSIS ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE FINES, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam pulchra, immortalis, frugifera ac triumphis assueta Fides, a Christo Domino nobis indita, sit, per varie tentatos ac vexatos populos clare comprobatur. Qui enim, saevientibus insectationibus, ad sacras Aedes, ante altaria Domini vel Deiparae Virginis, iugiter confugerunt et etiam nunc pari fiducia confugiunt. Talem tantamque fidem Slovachiae populi, Sanctorum Cyrilli et Methodii doctrinis et exemplis imbuti, per saecula ostenderunt neque ab ea hodie desciscunt. Magni autem solacii illis fuit in Virginem Perdolentem seu a septem Doloribus impensa pietas, quam ipsi totius Slovachiae Patronam unanimiter ab antiquo vocant; eam postea, in Sanctuario oppidi Sassinii, vulgo «Sastinkse Straze» nuncupati, intra Tyrnaviensis Administrationis Apostolicae fines, magnopere excultam, eiusdem regionis caelestem tutricem Pius PP. XI, fel. rec., Decessor Noster, anno MCMXXVII auctoritate sua confirmavit. Quod quidem Sanctuarium, ad totum populum Slovacum pertinens eo quod nonnulli antiqui «Archidiaconatus» illuc confluunt, ob plurimas ex longinquis quoque regionibus fidelium peregrinationes, celebre est: ante pervetustum Beatae Mariae Virginis Dolorosae simulacrum, suos expromentes dolores suasque aerumnas, supplices precaturi accedunt. A Ducibus et Regibus insuper pretiosa supellectile operibusque arte confectis ample ditatum, Sanctuarium ipsum ab Episcopis, quin etiam et a Summis Pontificibus, spiritualibus auctum est privilegiis atque cumulatum. Anno praesertim MDCCCLXIV, trecentesimo ab ipsa condita ecclesia, Servus Dei Pius PP. IX, Decessor Noster, praeter nonnullas Indulgentias, Marialis simulacri coronationem concessit et largitus est. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Ambrosius Lazik, Episcopus titulo Appianus atque Administrator Apostolicus Tyrnaviensis, nomine quoque Venerabilis Fratris Eduardi Nécsey, titulo Veliciensis Episcopi eiusdemque Administratoris Apostolici Nitriensis, nec non illius regionis Archidiaconorum omniumque fidelium, nullam in Slovachia ecclesiam Basilicae Minoris dignitate esse ornatam probe considerans, enixis Nos adiit precibus, ut Sassiniense Mariale sanctuarium hoc nomine decorare dignaremur. Nos autem, ad augendam in Virginem Mariam pietatem nec non ad paternam erga Slovachiae clerum ac fideles Nostram ostendendam dilectionem, huiusmodi precibus obsecundare perlibenter statuimus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae Septem Dolorum dicatam, in oppido «Sassinio», vulgo «Sastinkse Straze», intra Administrationis Apostolicae Tyrnaviensis fines exstructam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 457-459
© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana