PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
E PROBATO*
SANCTUS MATTHAEUS APOSTOLUS ET EVANGELISTA
PRINCIPALIS PATRONUS EORUM, QUI VULGO APPELLANTUR «LAVORATORI
E APPALTATORI ITALIANI DELLE IMPOSTE DI CONSUMO», CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — E probato Ecclesiae usu Caelites nutionibus, civium ordinibus, locis constituuntur Patroni, ut fideles exempla, quibus illi inclaruerunt, in vitae actione imitentur eorundemque Sanctorum fruantur praesidio. Qui mos hac aetate singulare obtinet momentum, siquidem homines, fluxarum rerum capti varietate, ab iis facile avertuntur, quae sunt praecipua. Pastorali igitur cura impulsi eos respicimus, qui in arte versantur, quae ad vectigalia sumptus causa imposita pertinet. Quibus merito Sanctus Matthaeus Apostolus quasi fulgidum exemplar praelucet, utpote qui, simili ratione quaestum faciens, Salvatori piissime adhaeserit. Libenter ea de causa preces admisimus, quibus Venerabilis Frater Anacletus Cazzaniga, Urbinatensis Archiepiscopus, nomine quoque «Secretarii Nationalis» et plurimorum «Secretariorum Provincialium» ordinis italici hominum praedictam artem exercentium, Nos rogavit, ut Sanctum Apostolum illum supernum eorundem renuntiaremus Patronum. Quibus supplicationibus septem Purpurati Patres et permulti Archiepiscopi et Episcopi ex Italia sunt suffragati. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Matthaeum Apostolum et Evangelistam principalem apud Deum Patronum eorum omnium, qui in Italia operam dant vectigalibus sumptuariis vel ea conducunt, seu qui vulgo appellantur «Lavoratori e Appaltatori italiani delle imposte di consumo», constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae ordinum coetuumque praecipuis Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 572-573
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana