Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITA LAUDE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS METROPOLITANAE
ECCLESIAE ARCHIDIOECESIS NOVAE AURELIAE CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Merita laude ornatur cathedrale templum Novae Aureliae, Sancto Ludovico Regi sacrum, siquidem molis amplitudine, magnificentia structurae, rerum gestarum memoria commendatur. Quae inclita domus Dei, anno MDCCXCIV, munificentia potissimum viri cuiusdam Hispani exstructa eodemque anno dedicata, antiquitate secundum locum obtinet in cathedralibus ecclesiis Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum, estque anno MDCCCL templi metropolitani nomine ac dignitate aucta. Maxime vero praedicatur quasi actuosae pietatis studiique pastoralis sedes; est enim ei adiuncta paroecia, unde magnae utilitates in populum fidelem proficiscuntur. Iuvat quoque memorare secundum Episcopum Novae Aureliae egregie adiuvisse Paulinam Jaricot ad instituendam Societatem Fidei propagandae; quae quidem mulier Dei incensa amore operam contulit ad eandem hanc ecclesiam digniorem pulchrioremque reddendam. Ibidem tria Concilia Provincialia sunt celebrata; decem Archiepiscopi Metropolitae sollemni ritu in solio locati, duodeviginti Episcopi per Consecrationem infula et baculo insigniti. Neque praetermittendum est anno MDCCCXCVI Franciscum Cardinalem Satolli, Legatum Summi Pontificis, sacris eodem in templo esse operatum ob institutam Scholam Catholicam Hibernam, quam vocant, et Purpuratum Patrem Iacobum Gibbons, Archiepiscopum Baltimorensem, ea data occasione, sacram orationem ad populum habuisse, atque anno MCMXXXVIII Conventum Eucharisticum ex universa natione Foederatarum Civitatum actum fuisse, Pontificii Legati munere fungente Georgio Gulielmo Cardinali Mundelein, Archiepiscopo Chicagiensi. Demum ob partam apud Novam Aureliam, anno MDCCCXV, victoriam sollemnia in hoc principe templo esse celebrata Americanarum rerum studiosi meminerunt. Quibus omnibus adductus, Venerabilis Frater Ioannes Patricius Cody, Archiepiscopus Novae Aureliae, Nos rogavit, ut praeclaram eandem ecclesiam Basilicae Minoris nomine et iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum metropolitanam ecclesiam archidioecesis Novae Aureliae ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Decembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 573-574

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana