PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
BENIGNISSIMUS DEUS*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ORBIS CATHOLICI, LXXV EXEUNTE ANNO POST CONDITUM
PONTIFICIUM OPUS A S. PETRO APOSTOLO APPELLATUM.
Benignissimus Deus, qui arcano providentiae suae consilio, antequam ad Petri Cathedram eveheremur, gressus Nostros ad Africae regiones direxerat, nuper hoc novum Nobis contulit beneficium, ut scilicet, occasione data Congressus Eucharistici Bombayensis, etiam dissitas Orientis plagas Indorumque nobilissimas gentes inviseremus. In hisce autem faustis vitae Nostrae eventibus quasi auspicium quoddam ac supernum invitamentum placet agnoscere, ut impensiore sollicitudine officium Nostrum consideremus ac partes transigamus supremi muneris apostolici proprias, quae Nos iubent, ex certissimo Iesu Christi mandato, salutiferum eius veritatis, gratiae, pacisque nuntium inter universos populos propagare (1).
Nunc vero opportuna praebetur occasio animum Nostrum, paterna cura praecipuoque amore affectum in visceribus Iesu Christi (2), ad eos iuvenes convertendi, quos in variis iisque longinquis terrarum orbis partibus, missionalium labore excolendis, eo consilio sibi elegit Deus, ut fratres suos sacri muneris ope ad gloriam Domini videndam perducant (3). Iamvero , nuper septuagesimus quintus annus expletus est, ex quo primordia sumpsit Pontificium Opus a Sancto Petro Apostolo appellatum, cui hoc fuit propositum, ut in iis regionibus, ubi catholica Ecclesia recens constituta esset vel Evangelii nuntiatio adhuc Missionalium curis demandaretur, adolescenti clero auxilium ferret, opes suppeditando ad Maiora et Minora Seminaria condenda vel sustentanda.
Probe nostis, Venerabiles Fratres, anno MDCCCLXXXIX piissimas feminas e Gallica natione ortas, Stephaniam Cottin-Bigard eiusque filiam Ioannam, postquam Vicariatus Apostolicus Nagasakiensis auxilium pro suo clero indigena postulaverat, divini Spiritus impulsioni obsecutas, consilium cepisse se, sua bona suique animi vires in id impendendi, ut christifidelium voluntates quam latissime excitarentur ad efficaciter iis iuvenibus subveniendum, qui in terris nondum catholicae Ecclesiae adiunctis ad sacerdotium divinitus vocarentur.
Primi conatus primaque huius Operis initia, ut fieri solet in Ecclesia quotiescumque, Deo volente ac favente, salutaria incepta ineuntur, contemptionibus, doloribus difficultatibusque omne genus non caruerunt, quae tamen animum egregium illarum feminarum non modo non fregerunt, sed etiam in generosis susceptis propositis magis magisque confirmarunt. Anno MDCCCXCV Opus a S. Petro Episcopus Sagiensis legitime approbavit, ac deinde anno MCMII Moderatores Pagorum Friburgensium, in nobili Helvetiorum Natione, eidem personae iura tribuerunt. Post obitum autem Stephaniae Cottin-Bigard, doloribus rebusque adversis magis quam aetate confectae, eius filia Ioanna, quae infirma laborabat valetudine, cum recens Opus firmiore regimine munire vellet, illud religiosae feminae Mariae a Passione et Sororum Congregationi ab ea conditae, Franciscalium scilicet Missionalium a Maria Virgine, concredidit et commendavit.
Ad Decessores Nostros quod attinet, constat Leonem XIII et S. Pium X plurimis benevolentiae significationibus Opus a S. Petro Apostolo prosecutos esse. Benedictus XV autem, petitiones benigne admittens Sororum Franciscalium Missionalium a Maria Virgine, decreto S. Congregationis Propagandae Fidei edito anno MCMXX, cui est initium Ut missiones ad exteras gentes, Opus sua auctoritate probavit, idemque subiectum voluit potestati ipsius Sacrae Congregationis Propagandae Fidei; qua quidem agendi ratione ille Pontifex etiam dignum praemium persolvere visus est summae fidelitati, quam egregiae Operis Auctrices erga Apostolicam Sedem semper in exemplum sunt professae. Denique Summus Pontifex Pius XI, Apostolicis Litteris motu proprio datis anno MCMXXIX, quibus est index Vix ad summi et Decessor Noster, statum iuridicum Operis aptius definivit eique leges ac statuta propria dedit. Itaque Opus a S. Petro Apostolo, Sanctae Sedis praesidio et impulsu munitum, novo floruit vigore ac summos progressus fecit in auxiliatrice opera Missionalibus praestanda; quod inter alia aperte ostendit ingentissimus sacerdotum atque etiam sacrorum Pastorum numerus, quibus ad hos usque dies Opus a S. Petro sapienti ac liberali caritate opitulatum est.
At hominum societas celerrimo cursu ad novas vitae condiciones procedit, ac dum in omnibus navitatis campis progressus augentur, simul Evangelii disseminandi eiusque operariorum necessitas in dies crescit. Etenim, si territori a S. Congregationis Propagandae Fidei auctoritati subiecta spectamus, non in omnibus Nationibus unum saltem Seminarium Maius, neque in omnibus dicionibus ecclesiasticis saltem proprium Seminarium Minus adhuc habetur, quibus satisfieri possit iustis atque impensissimis locorum Ordinariorum postulationibus, qui paucitate cleri laborant. Praeterea necesse est, ut Instituta iam condita in meliorem statum redigantur, eorum sedes in opportuniorem transferantur locum, scholarum temperatio atque subsidia efficaciore ratione ordinentur, magistrorum numerus multiplicetur; paucis verbis, prorsus opus est, ut novis rerum condicionibus, quae in illis territoriis ob felicia catholicae Ecclesiae incrementa inductae sunt, tempestivo tempore congruentique ratione prospiciatur. Ceterum, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum II christifideles omnes animum intendere iubeat ad latissima spatia veritatis et caritatis Christi, atque ad graviores maioresque necessitates, quibus hodie premitur Evangelii in mundo nuntiatio, si alias umquam, nostris praesertim temporibus oportet in iis, qui in sortem Domini sint vocati, agnoscamus amantissimum ipsum Redemptorem nostrum, arcano modo praesentem, et auxilium nostrum veluti implorantem, quemadmodum Christus Dominus nos admonuit: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (4). Nos vero, grati memoresque, aestimatione ac benedictione Nostra eos omnes prosequi non cessabimus, quotquot christiana animi magnitudine permoti, operam Nobismetipsis praebebunt, qui per Pontificium Opus a S. Petro Apostolo prospicere contendimus augescenti in dies necessitati cleri rite sancteque instituendi, in commodum earum Ecclesiarum, quae maxime omnium hoc fraterno egent auxilio.
Probe novimus, Venerabiles Fratres, Nobis supervacuum esse vestrum instimulare religionis studium, cuius ad Nos cotidie testimonia afferuntur, vel vestram incitare veri nominis pastoralem sollicitudinem de Ecclesia Dei universa, ubicumque per terrarum orbem diffusa est. Attamen, cum vehementer cupiamus ut septuagesimus quintus annus ab ortu Pontificii Operis a S. Petro Apostolo salutares edat fructus, utque valde conferat ad incensam caritatem vestram novo ardore inflammandam, Nobis visum est novum quoddam suscipere inceptum. Vobis plane compertum est, Venerabiles Fratres, quam candido amore atque alacritate pueri elementarii opitulentur Pontificio Operi a S. Infantia, in quod innocentes eorum animi flagranti studio feruntur; iamvero Nobis decernere ac statuere placuit, ut iam nunc Pontificium Opus a S. Petro Apostolo in toto terrarum orbe catholico ab alumnis scholarum secundi ordinis peculiari modo cognoscatur atque propagetur. Hinc fore confidimus, ut iuvenes, laeta spes Ecclesiae, quae ipsos, Christum imitata, praecipuo diligit amore, itemque catholicae iuvenum consociationes melius animo intellegant, quibus sanctis propositis hi sacrorum alumni ad sacerdotium permoveantur; neque dubitamus quin iidem ultro libenterque hisce suis aequalibus suppetias ferre velint.
Pro certo habemus, Venerabiles Fratres, vos vestrosque adiutores in Pontificiis Operibus Missionalibus moderandis in eo multam curam et promptam alacritatem posituros esse, ut quotannis peculiaris dies constituatur, quo adolescentes scholarum secundi ordinis precibus christianaeque caritatis operibus palam suam fidem testentur suumque religionis studium significent pro causa hac sanctissima, quae tantopere ad regnum Dei in terris amplificandum conducere videtur.
Hac spe suffulti, caelestium gratiarum pignus et auspicium, sine quibus nihil validum ac nihil efficax perfici potest, Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, iisque omnibus qui inceptum modo a Nobis nuntiatum efficere alacri opera studebunt, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii, in festo Cathedrae S. Petri, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 301-305
(1) Cfr. Matth. 28, 19-20.
(2) Phil. 1, 8.
(3) Cfr. Is. 66, 18-21.
(4) Matth. 25, 40.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana