Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRO DEO*

DE «UNIONE INTERNATIONALI»
CETERISQUE OPERIBUS, QUIBUS NOMEN «PRO DEO».

 

Ad futuram rei memoriam. — «Pro Deo aut contra Deum; en rursus deliberatio, in qua universi orbis sortes continentur; in quavis enim re, in re politica et oeconomica, in moribus, disciplinis, artibus, in Civitate ac domestica civilique consortione, in Oriente et Occidente, ubique haec deliberatio occurrit, cuius consectaria summum prorsus momentum habent» (Litt. Encycl. Caritate Christi compulsi; A. A. S. XXIV, 1932, p. 184). Haec verba Pii PP. XI, Decessoris Nostri imm. mem., effecerunt, ut conderentur instituta, quae semina fecunda inicerent in cultum ingenii, in rationes politicas, oeconomicas et sociales populorum, fraternitatis vinculis se coniungere cupientium. Quae inter instituta effloruit Consociatio seu «Unio Internationalis», cui nomen «pro Deo» est quaeque ipsa hac appellatione quo nitatur aperte manifestat. Ab ipso enim ortu eo curas intendit, ut homines variis in regionibus doctrinis dediti vel in vitae actione constituti operam sociarent ad unitatem componendam inter terrae incolas, etiam diversi ordinis socialis et religionis, qui supremam Dei auctoritatem in vita publica et privata agnoscunt. Surculus iam in arborem ramosam excrevit: etenim familia, quae «Pro Deo» vocatur, nunc complectitur «Unionem» illam, quasi matricem, sacerdotum utriusque cleri, qui operam dant, ut rationes, quibus eadem familia regitur, serventur et ad effectum deducantur; deinde sodalitatem Europaeam laicorum et Americanam item laicorum; quae utraque sodalitas auxilia praebet ad alta et excelsa assequenda, operi proposita, quod «Pro Deo» appellatur, et utraque «Unioni» praedictae est consociata. Ex his coalescit Consilium, cuius est rem totam promovere, ac peculiari modo curas impendere Romanae studiorum sedi, quae «Pro Deo» nuncupatur quaeque est validum instrumentum tam nobilis causae tuendae ac provehendae. Est igitur proprium huiusmodi studiorum et totius operae, quae nomine «Pro Deo» signantur, eo contendere, ut principia disciplinarum anthropologicarum et socialium apte congruant cum principiis philosophiae ac theologiae, et conclusiones inde colligantur utiles ad solvendas huius aetatis quaestiones spirituales et eas, quae ad cultum spectant civilem. Cum vero in praesens viginti annorum spatium expleatur ab illa studiorum sede Romae constituta, Nos Moderatoribus, sociis, fautoribus ex animo gratulamur opus per hoc tempus non parvo cum labore sed iam laeta cum fructuum copia perfectum. Iuvat Nos praeterea commemorare totum institutum, quod nomine «Pro Deo» comprehenditur, sive quoad doctrinam, sive quoad ordinationem, sive quoad rem oeconomicam, moderationi Magistri Generalis incliti Ordinis Fratrum Praedicatorum, quorum est «contemplata aliis tradere», nuper creditum esse, salvo tutelae iure Sacrae Congregationis Studiorum Universitatibus et Seminariis praepositae. Quod quidem Sacrum Consilium etiam «Unionem Internationalem Pro Deo», uti dicitur, auctoritate Nostra in personam moralem ad normam Codicis Iuris Canonici, lato Decreto die XXV mensis Ianuarii hoc anno MCMLXV, rite erexit. Probe igitur fore confidimus, ut his sibi collatis muneribus sodales isti impensius se impelli sentiant ad conitendum, ut Deus in publico ac domestico convictu reapse teneat primatum. Caelestium demum donorum auspicem, Benedictionem Apostolicam filiis Nostris, in eadem spirituali familia «Pro Deo» congregatis, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, quo Sanctus Thomas Aquinas, Confessor et Ecclesiae Doctor, recolitur, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 574-576

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana