PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
UT CLARIFICETUR*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE
SANCTISSIMO NOMINI IESU CAEBUAE DICATAE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Ut clarificetur nomen Domini Nostri Iesu Christi» (II Thess., 1, 12), convertit ad se fidelium animos templum Caebuanum, antiquitate insigne, arte commendatum, religione clarissimum. Quaemadmodum nunc conspicitur, fuit quidem anno MDCCXL excitatum, tamen subsecutum est sacras aedes prius ibidem exstructas. Quarum prima est utique digna, quae memoretur, siquidem ante quattuor saecula, anno videlicet MDLXV, Evangelii praecones, nominatim Andreas de Urdaneta, ex Ordine Sancti Augustini, «magno vir ingenio, auctor prosapiae apostolorum», ut ait Pius Pp. XII, Decessor Noster (cfr. Nuntium radioph. V Dec. MCMLIV; A. A. S. XLVI, 1954, p. 719), postquam Caebuanam terram attigerunt, eo in loco, ubi venustum simulacrum Iesu Infantis, in priore expeditione advectum, reppererant, catholici cultus et pietatis sedem aedificarunt. Quae, Nomini Iesu sacra, mater et caput exstitit omnium ecclesiarum Insularum Philippinarum. Profecto his nova tunc aetas, christiana scilicet, est orta, quae, ad religionem remque civilem quod attinet, maximas attulit utilitates et incrementa. Praedictum vero templum, quo Caebua nunc ornatur, est opere nobile, utpote cum egregias architectandi rationes, praesertim genus structurae quod barocum et coloniarum proprium vocant, praeferat, molis amplitudine sit spectabile, marmore aliisque rebus pretiosis renideat. Anno MCMXLI publicis monumentis Nationis Philippinarum Insularum merito accensum, his temporibus, instante sollemni celebratione quarti expleti saeculi a Fide christiana invecta, haec ecclesia ex parte est eleganti manu refecta novoque aucta splendore. Eadem vero dilaudatur non solum quia artis studiosi et historici habent quod admirentur, sed etiam ac quidem potissimum, quia praecipuum est pietatis domicilium, qua catholicus populus earundem Insularum inflammatur. Ex tota enim Natione fideles turmatim eo accedunt, ut Iesum Infantem, religiose ibidem propositum, impensis colant obsequiis et munera impetrent superna; scilicet ad fontem, unde olim vitam acceperunt et continenter possunt haurire, alacres et perfrequentes solent venire. Ad eos igitur transferri queunt haec verba Sancti Augustini, quibus sensus animi sui, caritate saucii, Deo aperuit: «nomen Salvatoris mei, Filii tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat» (Confess. III, 4, 8; PL 32, 686). Est denique commemorandum in eiusdem templi officiis religiosos sodales, qui ab illo Episcopo Hipponensi et Ecclesiae lumine appellationem traxerunt, sufficientes numero sedulo versari. Ad amplificandam autem dignitatem inclitae huius aulae Iesu Infantis, Venerabilis Frater Iulius Rosales, Archiepiscopus Caebuanus, ac dilectus Filius Lucianus Rubio, Prior Generalis Ordinis Sancti Augustini, Nos rogaverunt, ut ei Basilicae nomen et ius tribueremus. Quibus precibus paterno libentique animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Caebuanam ecclesiam Sanctissimo Nomini Iesu dicatam ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 576-577
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana