PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI RES AFRICANAS*
DELEGATIO APOSTOLICA AFRICAE CENTRALIS
SEU YAUNDENSIS ERIGITUR.
Ad futuram rei memoriam. — Qui res Africanas impenso studio consideramus, siquidem novae Civitates sunt constitutae et populi ad profectum, huius aetatis proprium, impigre nituntur, peculiares curas, ut supremum munus pastorale postulat, ad religionem catholicam ibi tuendam provehendamque intendimus. Hac ducti mente Delegationem in Media Africa instituere decrevimus, quinque regiones ea in plaga comprehendentem, atque adeo bono fidelium ibidem degentium aptius consulere. Itaque, e consulto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Delegationem Africae Centralis seu Yaundensem, iurisdictioni eiusdem Sacri Consilii obnoxiam, erigimus atque ei territoria Rerumpublicarum Cammaruniensis, Ciadianae, Congicae Brazzapolitanae, Gabonensis atque ipsius Reipublicae Africae Mediae subicimus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, p. 578
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana