PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
COLONIAE AGRIPPINAE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAPITOLIO COLONIAE AGRIPPINAE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Coloniae Agrippinae decus praedicatur templum Beatae Mariae Virginis in Capitolio, quod antiquitate, rebus gestis, magnificentia, maxime vero religione plurimum commendatur. Quae quidem ecclesia a Sancta Plectrude saeculo octavo super parietinas delubri Iovi sacri, uti tradunt, exstructa est, ubi mulieres, Deo devotae et in collegium congregatae, pie conversarentur. Saeculo vero undecimo structurae genere, quod Romanicum appellant, iterum aedificata fuit et a Sancto Annone, Archiepiscopo Coloniensi, consecrata anno MLXV. Denique, cum novissimum bellum saeviret, misere diruta et eversa, invicta pietate est refecta et, saltem ex parte, ad pristinum revocata splendorem. In hac igitur inclita religionis sede Sanctus Petrus Canisius ad viros et iuvenes praeclarum sermonem habuit, ut ad Fidem catholicam servandam eos confirmaret. Magna ibi veneratione colitur imago Beatae Mariae Virginis, quam Sanctus Hermannus Ioseph singulari studio et amore est prosecutus. Praeterea in eodem templo, quod inito saeculo XIX, illarum mulierum collegio interempto, factum est paroeciale, opus salutare, quo animis vita tribuitur, fervere perhibetur; iuvat nominatim commemorare consociationem a Beata Maria Virgine, ibi constitutam, et iuvenum coetus magnopere florere. Sacra suppellectile est ecclesia affatim instructa et Reliquiis insignis, praesertim Sancti Hermanni Ioseph, in quem populus fidelis peculiari fertur pietate. Quibus omnibus perpensis, Dilectus Filius Noster Iosephus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Frings, Coloniensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum, tot laudibus illustre, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Coloniensem ecclesiam Beatae Mariae Virginis in Capitolio ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem titulo decoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 626-627
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana