PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
URBI IN AETERNUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS PAROECIALIS
ECCLESIA SANCTI CAMILLI IN URBE EXORNATUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Urbi in aeternum conditae, quamvis praeclarissimis affluat templis, monumentis videlicet religionis et artis, decus tamen additur paroecialis ecclesia Sancti Camilli, eleganti manu exstructa et piorum concursibus celebrata. Recte quidem Roma, Sancto Pio PP. X, Decessore Nostro, dominicum gregem provide pascente, illam sacram aedem erexit eique dedicavit, qui multos annos inexhaustae suae caritatis thesauris eam locupletarat, magister exsistens virtutis, qua in homine infirmo et aerumnoso Christus ipse relevatur. Cuius Caelitis honori congruit magnificentia operis, siquidem hoc structurae genere, quod Romanicum appellant recentioris artis rationibus conformatum, aliisque rebus pretiosis et affabre factis est nobilissimum. Cum praeterea trecentesimus quinquagesimus annus ab obitu Sancti Camilli esset expletus, dilectus filius hodiernus parochus eiusdem templi, huius etiam memoriae causa, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure, pro Nostra benignitate, donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Aloisii Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Traglia, Nostri in Urbe Vicarii in spiritualibus Generalis, commendatione suffultis, libenti animo obsecundare statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Sancti Camilli de Lellis, Confessoris, in hac Alma Urbe consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem nomine insignibus et honore praeditis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas; validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Maii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 199-200
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana