PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
RECENTIORIS ARCHITECTURAE*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PAROECIALI TEMPLO
SS.MI CORDIS CHRISTI REGIS IN URBE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Recentioris architecturae monumentum insigne, quippe in quo viri nostra hac aetate ob artium scientiam celebratissimi ingenium operamque posuerint, assurgit in amoena Almae Urbis planitie, quae, hinc ad radices montis Marii patens, fluminis hinc Tiberis alluitur undis, templum Christo Regi saeculorum sacratum. Augescente enim post prius luctuosissimumque omnium nationum bellum numero incolarum, nova aedificationis causa viarum spatia fuerunt invenienda novique vicorum ordines dimetiendi; statimque consilium exstruendae etiam domus Dei, quae novae Urbanae regionis quasi centrum atque cor esset, tum publici magistratus tum religionis antistites laudabili consensione ceperunt. Sed in primis Benedictus PP. XV, Decessor Noster imm. rec., huiusce operis est auctor habendus et laudandus, qui, de fidelium illic viventium bono sollicitus, Leoni Ioanni Dehon, sodalitatis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu institutori, mentem suam aperuerit inceptoque omnimodis faverit. Etenim is ut sacrum optavit aedificium, ita et nomen, a regali Ss. Cordis Iesu potestate mutuandum, elegit. Augustae igitur voluntati obsequens, idem Dei servus tam sollerter est opus aggressus, ut die XVIII mensis Maii anno MCMXX Basilius Card. Pompilj, id temporis vice sacra Urbis Antistes, auspicalem templi lapidem statuerit. Quod, inde post egregio artificum operariorumque labore perfectum, die XX mensis Maii anno MCMXXXIV publico cultui est patefactum atque anno MCMXXXVIII exeunte sollemni est ritu consecratum. Pastoralis interea ministerii initium laetis sane auspiciis sacerdotes a Ss. Corde, legiferi Patris sui vestigiis insistentes, iam fecerant; quin etiam, condita paroecia, in animorum salute tam diligentem curam adhibebant, ut artis splendori religionis alacritas plane responderet. Namque ipsum aedificium, duabus ornatum turribus, extra et intus magnitudine ac dignitate praestat: dimidiata Christi effigies ex aere ianuam mediam coronat; altera eiusdem imago coloribus udo illitis in apside est depicta; aeneae etiam Viae Crucis, ut aiunt, stationes et artificiosa vitra fenestrarum multum ei afferunt ornamenti; crypta denique, iis omnibus qui in bello ceciderunt dicata, pietatem instimulat. Itemque sacri caeremoniarum ritus magnifice peraguntur, scholae iuventuti instituendae patent, acroases de christiana doctrina saepius habentur atque assidua est cura de familiis Cordi Iesu peculiariter commendandis atque consecrandis ad eius iustitiae, amoris et pacis regnum proferendum. Id quoque est addendum, quod, aucto Pur puratorum Virorum numero, Nosmetipsi die V mensis Februarii hoc anno templum idem dignitate tituli diaconalis honestavimus. Quae cum ita essent, dilectus filius Beniaminus Zambetti, eiusdem ecclesiae curio, petiit a Nobis, ut, altero revoluto saeculo ab instituto Ss. Cordis Iesu sollemni, novum amplioremque honorem Basilicae Minoris perillustri sedi deferremus. Quod votum, attentis commendationibus tum Praepositi Generalis religiosae, quam supra diximus, sodalitatis, tum praesertim Dilecti Filii Nostri Aloisii S. R. E. Presb. Card. Traglia, qui Noster in Urbe Vicarius in spiritualibus, cum sacras vices gereret, aedem ipsam consecravit, admittere atque explere nihil dubitamus, immo etiam pro certo habemus, huiusmodi tributo beneficio, optatis quoque desideratissimi Decessoris Nostri cumulate Nos esse satisfacturos. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum paroeciale, quod, in Urbe exstans, Sacratissimo Cordi Christi Regis est dicatum, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus, adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Iulii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp.275-277
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana