Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM  REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

NORMAM SECUTUS*

STATUTA APPROBANTUR AD CURAM SPIRITUALEM MILITUM
REIPUBLICAE FOEDERATAE GERMANIAE SPECTANTIA.

 

Normam secutus articuli XXVII sollemnis Conventionis inter Apostolicam Sedem et Germaniam die XX mensis Iulii anno MCMXXXIII initae, Pius PP. XI, Decessor Noster rec. mem., «Statuta ad curam spiritualem militum exercitus Germanici spectantia» Litteris Apostolicis die XIX mensis Septembris anno MCMXXXV sub anulo Piscatoris datis approbavit. Cum autem ius et disciplina ad Vicarios Castrenses pertinentia a Pio PP. XII, item Decessore Nostro, Instructione die XXIII mensis Aprilis anno MCMLI edita, nonnihil sint immutata, aliaeque interea causae exortae, iam expedire videtur eiusmodi regulas nova ratione componi, quo aptius religiosae utilitati catholicorum ad armatorum copias Reipublicae Foederatae Germaniae pertinentium conducant. Nova igitur Statuta diligenter condita sunt et a Sacra Congregatione Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praeposita recognita. Eorum vero, circa quae etiam Moderatores Reipublicae Foederatae Germaniae sunt auditi, hic est, qui sequitur, tenor:

STATUTA AD CURAM SPIRITUALEM MILITUM
REIPUBLICAE FOEDERATAE GERMANIAE
SPECTANTIA

I
De Vicario Castrensi

1

Vicarii Castrensis (Militärbischof) munus officiumque est universum negotium de animarum cura catholicorum ad armatorum copias. Reipublicae Foederatae Germaniae pertinentium componere, dirigere atque promovere. Opera ideo ab ipso navanda est, ut catholicis suae iurisdictioni obnoxiis facilior et fructuosior aditus ad christianam doctrinam reddatur, Ecclesiae Sacramenta administrentur, iique pastorali ministerio confirmentur.

2

Vicarii Castrensis munus Apostolica Sedes confert uni ex Episcopis residentialibus Reipublicae Foederatae Germaniae, servatis quae in art. 27 sollemnis Conventionis inter Sanctam Sedem et Germaniam die XX mensis Iulii anno MCMXXXIII initae (A. A. S. XXV, 1933, 389- 414) sancita sunt.

3

Electus Vicarius Castrensis potestate iurisdictionis pollet ordinaria, tum fori externi, tum fori interni, personali et speciali, ceteris Ordinariis locorum minime obnoxia. Huiusmodi autem iurisdictio non est exclusiva; subiectos igitur Vicario Castrensi ab Ordinarii loci et parochi potestate haud subtrahit, qui tamen in eosdem potestatem exercent secundario, semper vero iure proprio. Potestas ac facultates ad Vicarium Castrensem ab Apostolica Sede directe profluunt.

4

Vicarii Castrensis iurisdictioni subduntur: universi milites catholici; omnes e civium ordinibus, qui iuxta legum vigentium praescripta copiis armatorum addicti sunt atque catholicam religionem profitentur; membra catholica familiarum militum sive stabiliter sive ad tempus servitium militare exercentium et eorum e civium ordinibus, quos supra memoravimus, etiam si eorundem paterfamilias catholicam fidem non profiteatur.

Vocabulo familiae designantur ullice uxor et liberi, sive patrisfamilias sive uxoris, sive proprii sive adoptivi, usquedum vigesimum primum aetatis annum expleverint et in domo paterna vitam degerint.

Iurisdictioni Vicarii Castrensis subtrahuntur uxor a viro legitime separata atque liberi cum eadem cohabitantes, qui omnes potestati Ordinarii loci subiciuntur.

   5

Iurisdictioni Vicarii Castrensis subsunt in iis, quae militum cura pastoralis postulat, tum aedificia omnia militaria (contubernia, stativa castra, munitiones etc.), tum scholae militares necnon nosocomia et carceres unice militibus destinata, item ecclesiae et oratoria, quae unice militibus usui sunt.

Quod vero ad alias ecclesias attinet, quae tantum certis diebus vel horis militibus usui sunt, pacta opportuna ineantur cum rectore ecclesiae, vel, si opus sit, cum iis, qui sacras aedes possident aut administrant, accedente semper Ordinarii loci consensu.

6

Vicarius Castrensis suam Curiam constituit in urbe, ubi sedes Reipublicae Foederatae Germaniae Moderatorum exstat, eamque instruet iuxta normas communes, quibus dioecesana Curia regitur (cann. 363, 364). Moderatorum Reipublicae autem est necessaria et congrua loca Curiae Castrensi expedire atque assignare. Quin etiam danda erit opera, ut huic fini apta domus attribuatur.

Fas est Vicario Castrensi Vicarium Generalem, seu Pro-Vicarium, eligere, qui adiutricem operam navabit in iis omnibus, quae spiritualem curam catholicorum Reipublicae Foederatae Germaniae ad armatorum copias pertinentium respiciunt, omnibus facultatibus auctus, quae — congrua congruis referendo — a Codice Iuris Canonici Vicario Generali tribuuntur.

7

Ad Vicarium Castrensem pertinet, collatis consiliis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, veluti «districtus curae animarum» statuere eosque immutare, quibus uniuscuiusque militum cappellani definite et apte praefiniantur subiecti.

De his constitutis Vicarius Castrensis Episcopos dioecesanos, quorum intersit, edocebit.

8

Vicario Castrensi ius est Statutum pastorale condendi, quo ea omnia decernantur, quae sacrae disciplinae militum cappellanorum consulant, ut rite et fructuose rationes provehantur ad spiritualem curam pertinentes. Curabit igitur, collatis consiliis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, ut militum catholicorum ius ad curam spiritualem, attentis praesertim peculiaribus militiae muneribus, recte et opportune impleatur atque libero religionis exercitio rite consulatur.

Porro huiusmodi Statutum pastorale, antequam promulgetur, Apostolicae Sedi subiciendum erit.

9

Leges ac normae a Vicario Castrensi edendae in Commentario actorum eiusdem Vicarii Castrensis promulgantur.

10

Vacante Vicarii Castrensis munere, nisi aliud a Sancta Sede cautum sit, iurisdictio et facultates huius muneris propriae a Vicario Generali, seu Pro-Vicario, exercebuntur, ea tamen lege, ut boc tempore nihil innovetur.

II
De militum Cappellanis

11

In cura spirituali perfungenda cappellani militum unice iuri ecclesiastico subiciuntur ideoque nullis potestatis civilis normis obnoxii erunt.

12

Militum cappellani tenentur legibus ecclesiasticis non tantum generalibus, sed etiam particularibus loci, in quo versantur, praesertim iis, quae ad obligationes clericorum et cultum divinum spectant.

Habitum ecclesiasticum secundum legitimas locorum consuetudines et Vicarii Castrensis praescripta deferant. Ornatus militaris cappellanorum militum induci potest nonnisi consentiente Vicario Castrensi.

13

Vicarius Castrensis militum cappellanos nominat, quos normis et condicionibus respondere reppererit art. 27 Conventionis inter Sanctam Sedem et Germaniam initae statutis. Item a Reipublicae Potestatibus competentibus postulat, ut electis militum cappellanis status officialium Reipublicae iuxta leges vigentes conferatur.

14

Vicario Castrensi ius est, collatis consiliis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, militum cappellanos sede et officio mutare.

15

Nominatio cappellani militum excardinationem a dioecesi non parit. Quapropter, expleto quovis munere cappellani militum, sacerdos, ipso facto, Ordinarii proprii — qui scilicet eidem concesserat, ut ministerio castrensi manciparetur — iurisdictioni iterum obnoxius erit.

Vicarius Castrensis Ordinarios locorum certiores faciat de nominibus cappellanorum militum, qui in eorum dioeceses mittuntur vel ab eisdem abscedunt, necnon de translatione et promotione ipsorum.

Quilibet militum cappellanus statu officialium Reipublicae ad tempus fruens, in arcam nummariam pensioni providendae dioecesis, cui incardinatur, legitimum certumque tributum inferet.

16

Ubi neque necesse neque possibile est militum cappellanos stabiliter constituere, Vicarius Castrensis, praehabito consensu Ordinarii loci, consiliisque collatis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, idoneos ad curam spiritualem militum peragendam designat sacerdotes e clero saeculari vel etiam religioso, qui hoc munere ut auxiliares fungantur.

17

Militum cappellani stabiliter constituti ordinariae potestati Vicarii Castrensis durante munere omnino subduntur; at sacerdotes, qui munere cappellani militum ut auxiliares funguntur, a Vicario Castrensi dependent in iis tantummodo, quae ad exercitium spiritualis curae militum attinent.

Caveat Vicarius Castrensis, ut unicuique militum cappellano stabiliter constituto, pariterque iis sacerdotibus, qui munere cappellani militum ut auxiliares funguntur, testimonium litteris consignatum tradat muneris exercendi, ut hic, si opus sit, facultates, quibus praeditus est, probare valeat.

III
De Auxiliaribus

18

Vicarii Castrensis erit viros auxiliares proponere, quos Moderatores Reipublicae suppeditabunt, ut militum cappellanis adiutricem operam navent in omnibus negotiis expediendis, quae tum cultum exercendum respiciunt, tum rerum curationem ad spiritualem gerendam militum curam spectantium. Ut ad hoc ministerium, auxiliari ratione, obeundum idoneus aptusque quis reperiatur, si necessitas id ferat, examini subicietur, assistente quoque militum cappellano a Vicario Castrensi delegato.

IV
De administratione Sacramentorum

19

Quod attinet ad administrationem Sacramentorum et exercitium pastoralis muneris, militum cappellani ius commune quoad fieri potest servabunt, haud spretis tamen legitimis locorum consuetudinibus.

20

In exercenda cura animarum militum cappellani parochorum iuribus et facultatibus — congrua congruis referendo — fruuntur. Ipsis ius est assistendi matrimoniis fidelium sibi vi potestatis exemptae subditorum, ea tamen lege, ut quoad validitatem matrimoniorum haec potestas intelligenda sit cumulativa cum Ordinario et parocho loci, vel sacerdote ab alterutro delegato.

In iis, quae spectant ad celebrationem matrimonii vigeant praescripta can. 1097 C.I.C.

21

Causas matrimoniales subiectorum Vicario Castrensi, in prima licet instantia, tribunal dioecesanum cognoscet competens ad normam iuris communis. Declarationem nullitatis matrimonii in casibus exceptis, de quibus in cann. 1990, 1991 C. I. C., Ordinarii loci tribunal pariter iudicat.

22

Caveat Vicarius Castrensis, ut in celebrando Missae sacrificio sub divo diligentissime serventur praescripta can. 822, 4, et ea, quae Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum in Epistola diei XXVI mensis Iulii anno MCMXXIV circa facultatem celebrandi Missam sub divo edidit (cfr. A. A. S. XVI, 1924, 370-371). Consideret praesertim, quod in eadem Epistola statutum, nempe S. Missae celebrationem extra ecclesiae saepta tantummodo ad saeculares celebritates aut politica festa religioso honestanda decore, prorsus vetitam esse.

Sacris litari sub divo, servatis servandis, tantum in castris sinat et in locis militibus peculiariter reservatis; si alibi Missa sub divo celebranda, licet normae can. 822, 4 et memoratae Epistolae impleantur, Ordinarii loci licentiam obtineat.

23

Ut acta et documenta ad animarum curam spectantia rite serventur atque, data occasione, facilius reperiantur, studeant militum cappellani ceterique sacerdotes, qui munere militum cappellani ut auxiliares funguntur, ut omnia acta, quae baptismata, confirmationes, matrimonia et decessus subditorum respiciunt, citissime et diligentissime duplici exemplari conficiantur, quorum alterum quotannis ad Curiam castrensem mittatur.

De rationibus ad curam animarum spectantibus

Cum animarum cura pro militibus gerenda gravis sit pars universalis ministerii pastoralis, cumque, ut rite et fructuose expleatur, expediat, ut pro mille quingentis militibus catholicis unus saltem stabiliter constituatur cappellanus militum, curabit Vicarius Castrensis, ut numero sufficientes sacerdotes Ordinarii locorum praebeant. Id vero et Congregationes religiosorum sodalium propenso animo facere studebunt.

25

Locorum Ordinariis, quos Vicarius Castrensis sacerdotes rogaturus ad militum cappellani munus deputandos adierit, potissimum cordi erit, ut nonnisi presbyteri probatae virtutis, pietate ac doctrina conspicui, de quorum idoneitate et dignitate plane ipsis constet, ad tam difficile munus obeundum destinentur.

Praeterea ratio illorum solummodo habeatur, qui ab Ordinario proprio proponuntur vel saltem, habitis testimoniis idoneitatis et dignitatis, efficaciter commendentur.

26

Ut optimi quoque expertique presbyteri religiosi ad munus cappellani militum assumantur, normae serventur a Sacra Congregatione negotiis religiosorum sodalium praeposita statutae per Instructionem «De cappellanis militum religiosis», die II mensis Februarii anno MCMLV editam (A. A. S. XLVII, 1955, 93-97). Hi tamen, quantum fieri possit, locis destinentur, ubi ipsorum Religionis domus habeatur.

27

Locorum Ordinarii Reipublicae Foederatae Germaniae propense libentique animo curabunt, ut Vicario Castrensi eiusque militum cappellanis pro necessitate, in munere perfungendo, praesto sint tum usus ecclesiarum, tum opera sacerdotum. Vicario autem Castrensi vicissim curae erit, ut militum cappellani grato animo huiusmodi officia rependant ac praesertim parochis locorum in sacris muneribus obeundis auxilium ferant.

Ad munera sacerdotali a extra fines sua e iurisdictionis in commodum fidelium sibi non subiectorum explenda, cappellanus militum necessarias facultates ab Ordinario loci impetrabit.

28

Usum legitimorum tributorum a christifidelibus iurisdictioni Vicarii Castrensis obnoxiis solutorum Vicarius Castrensis disponet concorditer cum dioecesibus, quarum intersit.

29

Si controversia inter militum cappellanos et clerum dioecesanum oriatur in sacro ministerio aut in qualibet re, quae ad forum ecclesiasticum spectat, pro bono et aequo componantur ab Episcopis utriusque partis; quod si fieri nequeat, res ApostolicaeSedi deferatur.

30

Ad quaestiones canonicas solvendas spiritualem militum curam respicientes de quibus in praesentibus Statutis nihil decernitur, norma sumenda est a legibus Codicis Iuris Canonici et ab Instructione de Vicariis Castrensibus «Sollemne semper» a Sacra Congregatione Consistoriali die XXIII mensis Aprilis anno MCMLI edita (A. A. S. XLIII, 1951, 562-565).

Praesentes normae, cum vim suam exserunt, Statutis promulgatis per ApostolicasLitteras «Decessores nostros» Motu proprio a Pio Pp. XI datas die XIX mensis Septembris anno MCMXXXV (A. A. S. XXVII, 1935, 367-373) omnino obrogant.

 

Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi supra scripta «Statuta ad curam spiritualem militum Reipublicae Foederatae Germaniae spectantia» approbamus iisdemque Apostolicae sanctionis robur adicimus. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec statuimus, decernentes praesentes litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; Suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, adquos spectant, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Iulii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 704-712

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana