Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

STUDIOSI ADULESCENTES*

BEATA MARIA VIRGO A GUADALUPE PRINCIPALIS PATRONA
STUDIOSAE PERUVIANAE IUVENTUTIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Studiosi adulescentes, e quorum christiano vigore verique nominis profectu futura sors Ecclesiae et civilis patriae non paulum solet pendere, in vitae faciendo certamine ac doctrinarum disciplinis excolendis recte ad eam confugiunt, quae est «Auxilium christianorum» et «Sedes sapientiae». Gaudemus ergo, quod Peruviana iuventus studiis dedita animos ad Beatam Mariam Virginem convertit, quae a Guadalupe appellatur; quodque in eius fidem ac tutelam se tradere cupit. Quod valde probans et sollicitas curas in hanc partem Dominici gregis intendens, Dilectus Filius Noster Ioannes Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Landázuri Ricketts, Archiepiscopus Limanus, nomine quoque omnium Peruvianae Nationis Archiepiscoporum et Episcoporum, Nos rogavit, ut Almam Deiparam, nomine illo invocatam, suboli iuventutis, quae supra est dicta, caelestem constitueremus Patronam. Quibus precibus libenter statuimus obsecundare, fore confisi, ut benignissima Dei Genetrice et hominum Matre tuente, carissimi Nobis adulescentes illi rectum teneant vitae cursum, corruptelarum devitent illecebras, in genio floreant et sic utiles evadant christianae et civili societati. Quae eum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, «Nuestra Señora de Guadalupe» vulgo nuncupatam, principalem apud Deum Patronam «studiosae Peruvianae iuventutis» eligimus, facimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, p. 280

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana