PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PRINCIPI MILITIAE
*TITULUS ET PRIVILEGIA BASLLICAE MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE S. MICHAËLIS ARCHANGELI IN OPPIDO «ALTENSTADT», INTRA FINES
DIOECESIS AUGUSTANAE VINDELICORUM, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Principi militiae caelestis S. Michaëli sacra, in oppido «Altenstadt» exstat aedes, quae recte ac merito pro sua antiquitate et pulchritudine et rerum religiosarum memoria in universa dioecesi Augustana Vindelicorum celebratur. Eadem, saeculis XII et XIII ad Romanici generis rationes aedificata, saxis ipsis columnisque solidis illius constantiam atque firmitatem fidei videtur ostendere, cuius innumera testimonia in tot annorum serie pie peregrinantes plebes christianae edidere. Tale enim religionis domicilium, tempora si excipias impiae vexationis, ideo singulari semper studio petierunt, ut miranda opera ibidem asservata non solum intuerentur, sed debito etiam honore venerarentur: magnum in primis signum Domini Iesu cruci affixi, quod, saeculo XIII ex ligno artificiose exsculptum, humanae Redemptionis opus, Deo quasi a ligno regnante, repraesentat; fictamque item Beatae Mariae Virginis una cum Filio imaginem, in qua bonitas ipsa amantissimae hominum Matris spirare videtur. Nec est reticendus pro sua venustate fons salutaris lavacri, quippe in quo singuli tanti Sacramenti ritus expressi recenseantur. Siquidem hoc unum est illo in oppido templum, quod, ut sedes paroeciae, religiosam fidelium vitam uberius alit ac fovet, amplaque supellectile instructum et nuper valde refectum, renovato liturgiae sacrae decori cumulatius satisfacere potest. Hisce ergo causis impulsus votumque curionis atque curialium benevole interpretatus, Venerabilis Frater Iosephus Stimpfle, Episcopus Augustanus Vindelicorum, suas dedit litteras ad Nos, ut Basilicae Minoris titulum insigni eidem templo impetraret. Quapropter, precibus huiusmodi libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam paroecialem, S. Michaëli Archangelo in oppido «Altenstadt», intra fines dioecesis Augustanae Vindelicorum, consecratam, ad titulum atque dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 281-282
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana