Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AFRICAE GENTES*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN ZAMBIA ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Africae gentes amanti respicimus studio, quae ad civilem cultum alacres nituntur, quarumque plures hac aetate factae sunt sui iuris; imprimis autem cum gaudio animadvertimus inter eas Evangelium Christi proficere multorumque voluntates propensas esse in Apostolicam Sedem. Cum igitur huic cum Civitate Zambiae convenisset, ut, ad communem utilitatem, publicae necessitudinis rationibus inter se coniungerentur, visum est Nobis Legationem praecipui ordinis ibi constituere. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Zambia Apostolicam Nuntiaturam erigimus, cuius sedem in urbe Lusaca collocamus, eique omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 962-963

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana