Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

REGINA PACIS*

BEATA MARIA VIRGO, VULGO «NOSSA SENHORA DA OLIVEIRA»
APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA, SANCTUS AUTEM IOSEPH, DEIPARAE SPONSUS, AC SANCTUS SEBASTIANUS MARTYR SECUNDARII PATRONI DIOECESIS OLIVEIRENSIS CONSTITUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Regina pacis», Deipara Virgo a Christifidelibus dioecesis Oliveirensis in Brasilia, ut ad Nos allatum est, incensa pietate ab inito saeculo XVII colitur. Ea enim ipsis initiis urbis ac dicionis episcopalis praefuisse traditur, siquidem incolae, qui e Lusitania immigrarant et in colle, ubi urbs Oliveira est condita, sedem collocaverant, parvam aedem eidem Dei Genetrici sacram exstruxerunt. Cuius in loco deinde ecclesia fuit aedificata, quae nunc cathedralis templi dignitate est insignis. Haec vero, vulgari nomine «Nossa Senhora da Oliveira» est dedicata, et circa eam olivae a civibus satae. Meminerant enim hi in patria, cum ob discordiam inter homines e domo regia bellum saeviret, maiores suos, voto suscepto, Beatam Mariam Virginem exoravisse, ut calamitati finem imponeret: tunc, uti ferunt, olivam, alrborem veterem et aridam, reviruisse, atque adeo ecclesiam, ad quam haec gesta essent, a nomine olivae, pacis signo, appellatam esse «Nossa Senhora da Oliveira». Merito ergo augusta Deipara, sic nuncupata, electa est praecipua Patrona dioecesis Oliveirensis; cui secundo loco additi sunt ut superni Protectores Sanctus Ioseph, eiusdem Virginis Sponsus, et Sanctus Sebastianus. Rogavit autem Nos Venerabilis Frater Iosephus de Medeiros Leite, Oliveirensis Episcopus, ut ea rata haberemus et probaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo «Nossa Senhora da Oliveira» appellatam, praecipuam apud Deum Patronam, Sanctum vero Ioseph, eiusdem Deiparae Sponsum, et Sanctum Sebastianum Martyrem secundarios Patronos totius dioecesis Oliveirensis confirmamus, seu iterum constituimus ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis et secundariis Patronis dioecesium rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 432-433

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana