Index   Back Top Print

[ LA  - PT ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

«AMBULATE IN DILECTIONE»
AD FUTURAM REI MEMORIAM

 

«AMBULATE in dilectione, sicut et Christus dilexit nos»: haec hortatoria verba Apostoli gentium (Eph. 5, 2) nobis, qui e Salvatoris nomine christiani appellamur, obversantur nosque permovent, praesertim hac aetate, quae vehementius impellit, ut dilatentur spatia caritatis; scilicet animi nostri, Dei munere, inflammantur desiderio omni ope annitendi, ut in unitate ii componantur, qui ad eam servandam votati sunt, utpote Christo incorporati. Nos vero ipsi, qui ex divinae Providentiae dispositione Sancti Petri Cathedram obtinemus, hoc Dominicum mandatum comprehensum habentes, pluries iam significavimus Nobis esse firmissime propositum, ut omnes arriperemus occasiones ad eam Redemptoris voluntatem perficiendam utiles et opportunas. Recogitamus quidem de lugendis eventis illis, quibus, post non paucas dissensiones, anno millesimo quinquagesimo quarto factum est, ut inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesiam gravis simultas oriretur. Non immerito ergo Sanctus Gregorius pp. VII, Decessor Noster, postea scripsit: «Quantum... primum concordia profuit, tantum deinceps nocuit quod utrimque... caritas friguit» (Ep. ad Michael Constantinop. imp., Reg. I, 18, ed. Caspar, p. 30). Immo eo perventum est, ut Legati Pontificii adversus Michaelem Caerularium, Patriarcham Constantinopolitanum ac duos viros ecclesiasticos, excommunicationis sententiam pronuntiarent, hic vero eiusque Synodus pari modo in illos animadverterent. Nunc vero, mutatis temporibus et animis, magno afficimur gaudio, quod venerabilis Frater Noster Athenagoras I, Patriarcha Constantinopolitanus, eiusque Synodus in eadem Nobiscum sunt voluntate, eo videlicet pertinente, ut caritate, «dulci ac salubri vinculo mentium» (cfr. S. August., Serm. 350, 3; P.L. 39, 1534), inter nos coniungamur. Itaque amplius progredi cupientes in via fraternae dilectionis, qua ad perfectam unitatem perducamur, et amovere ea, quae obstant et impediunt, coram Episcopis in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo congregatis affirmamus Nos aegre ferre ea verba et facta, quae probari non possunt, tempore illo dicta et patrata. Praeterea sententiam excommunicationis tunc latam ex Ecclesiae memoria evellere volumus ac de eius medio removere, atque eam volumus oblivione contectam et obrutam. Laetamur autem, quod Nobis datur hoc fraternae caritatis officium hic Romae, apud sepulchrum Petri Apostoli, praestare hoc ipso die, quo Constantinopoli, quae Nova Roma est nuncupata, idem fieri contingit, et quo Ecclesia Occidentalis et Orientalis Sanctum Ambrosium, Episcopum et Doctorem sibi communem, pia celebrant recordatione. Clementissimus Deus, auctor pacis, tribuit mutuae huius bonae voluntatis effectum et concedat, ut publicum hoc fraternitatis christianae testimonium, in gloriam suam animarumque utilitatem feliciter vertat.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, d. VII m. Decembris, in festo Sancti Ambrosii; Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, a. MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

 PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana