PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SPIRITU DIVINO*
SANCTUS IOSEPH OPIFEX, SPONSUS BEATAE MARIAE VIRGINIS,
PRINCIPALIS PATRONUS DIOECESIS BEIENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritu Divino afflante, cultus, qui Sancto Ioseph, Deiparae Sponso, merito tribuitur, recentiore aetate magnis est auctus incrementis idemque praeclarissimus Caeles opificum ordinibus, in quos Ecclesia his ipsis temporibus sollicitas curas intendit, ut fulgens exemplum propositus. Quo pietatis studio teneri perhibentur Christifideles dioecesis Beiensis; cuius Praesul, Venerabilis Frater Emmanuel Dos Santos Rocha, preces collegii Canonicorum ecclesiae suae cathedralis et universi Cleri, sibi commissi, admittens, eundem Beatae Mariae Virginis Sponsum, Opificis nomine insignem, suae dioecesis caelestem Patronum renuntiavit. Quod ut ratum haberemus, idem sacrorum Antistes Nos rogavit. Nos igitur, eiusmodi vota libentissime implentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine , harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioseph Opificem, Sponsum Beatae Mariae Virginis, principalem apud Deum totius Beiensis dioecesis Patronum caelestem confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Ianuarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 5, p. 328
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana