Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LAURETANAE VIRGINI*

BEATA MARIA VIRGO LAURETANA TOTIUS DIOECESIS
TIGIUANAENSIS PATRONA PRINCIPALIS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Lauretanae Virgini prope singulariter consecrata, ob impensum in eam studium fidelium, videtur esse terra Tigiuanaensis, in qua Nosmetipsi, peculiari edita anno MCMLXIII Constitutione, Vicariatum Apostolicum ad gradum dignitatemque dioecesis proveximus. Huius enim finibus pagus continetur, qui vulgo Loreto appellatus, praeclaram Augustae Deiparae asservat imaginem; idemque nomen, cum mariali scilicet religione coniunctum, illam praeconum Christi stationem signavit, quae operum ad Evangelium utrique Californiae nuntiandum susceptorum sedes praecipua exstitit. Neque vero ignoramus a Decessore Nostro imm. rec. Pio PP. XII facultatem eiusdem imaginis coronandae libenter esse datam, ut praemium quoddam paternumque simul hortamentum filiis caelestis Matris amantissimis tribueretur; novimus etiam miro spectaculo fidei sollemnia id temporis in honorem Reginae Lauretanae esse peracta. Nunc ergo, si maxime decet novas conditas dioeceses tutela ac patrocinio Sanctorum Caelitum obtegi atque communiri, peropportunum sane eoque laudabile est habendum consilium Venerabilis Fratris Alfredi Galindo Mendoza, Episcopi Tigiuanaënsis, qui, vota sui cleri populique interpretatus, ad Nos scripsit petiitque a Nobis, ut Beata Virgo Lauretana totius suae dicionis tamquam Patrona legitime renuntiaretur. Quapropter, huiusmodi voto benignissime concedentes, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam Virginem Lauretanam principalem apud Deum totius Tigiuanaensis dioecesis caelestem Patronam confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos speetant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 610-611

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana