PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
CELSISSIMA VIRGO MARIA*
ROSA AUREA APPARITIOPOLITANAE BASILICAE B. MARIAE VIRG. IMMACULATAE, QUAE VULGO «APARECIDA» VOCATUR, TRIBUITUR.
Dilecto Pilio Nostro
Carolo Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbytero Cardinali de Vasconcellos Motta
Archiepiscopo Apparitiopolitano
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Celsissima Virgo Maria, quemadmodum pluribus locis per orbem terrarum evenisse cognoscitur, in amplissima quoque regione Brasiliensi veluti posuit pedem, ut singularis pietatis excitaret sedem, maternae caritatis suae munera impertiret poscentibus, christianam fidem novis proveheret auctibus. Etenim anno MDCCXVII ex aqua fluminis Paraibae, ut fertur, parva statua fictilis Deiparae a prima labe immunis fuit extracta; cui, cum miro quodam modo apparuisset, vulgare nomen «Aparecida» est inditum. Cultus deinde ei tributus est primo in piscatoris domo, qui imaginem in suo invenerat rete, deinde in aedicula eodem saeculo ibi condita, ac denique in templo magnifice exstructo, quod anno MDCCCLXXXVIII fuit dedicatum et a Sancto Pio PP. X, Decessore Nostro, Basilicae Minoris dignitate auctum. Eiusdem vero Summi Pontificis auctoritate effigies illa paulo ante aureo diademate erat redimita. Exundantis vero fluminis instar, pietas erga Beatam Mariam Virginem, nomine «Aparecida» insignem, tantopere increvit et propagata est, ut Pius PP. XI, item Decessor Noster, precibus omnium Brasiliae Archiepiscoporum et Episcoporum obsecundans, eam eiusdem regionis caelestem Patronam renuntiarit. Pius vero PP. XII, ne hierarchicus etiam honor deesset, archidioecesim Apparitionopolitanam, scilicet ab «Aparecida» appellatam, anno MCMLVIII constituit. Marialis huius religionis ardore infiammati, Catholici Brasilienses novam eamque maximam ecclesiam aedificare coeperunt, quae, nondum absoluta, iam nunc ut Sanctuarium Marianum istius Nationis celebratur. Eo igitur continenter Christifideles confluunt tamquam ad gratiae supernae fontem inexhaustum. Honori Deiparae Immaculatae, cui titulus «Aparecida» adicitur, in tota illa et immensa regione multa templa sunt condita et altaria dicata, eius imago in privatis domibus, in scholis et officiorum sedibus est proposita. Hic vero annus, qui ducentesimus quinquagesimus est a reperta illa minuta statua; ad quam tamen, si res altius consideretur, haec sacra verba licet transferre: «signum magnum apparuit» (Apoc. 12, 1), peculiaribus sollemnibus, ut accepimns, frequentatur. Quae Nos quadam ratione participare et cumulare volentes, Rosam Auream ad inclitum illud mariale sacrarium decrevimus mittere. Quod agentes, honorem etiam adhibere cupimus dilectae Nobis Brasiliensi Nationi et filios Nostros, qui istic incolunt, con firmare ad venerandam et imitandam Deiparam Virginem, quae in terra eorum «apparuit». Assidue ergo «oculos suos ad Mariam attollant, qua e toti electorum communitati tamquam exemplum virtutum praefulget» (cfr. Const. Lumen gentium, 65). Quodsi per hunc annum ad veram religionem marialem impensius — quemadmodum probe speramus — exardescent animi, efficietur, ut Fides laetis incrementis amplificetur et ad publica instituta privatamque civium vitam habeat vim et efficientiam salutarem. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, Apparitionopolitanae Basilicae Beatae Mariae Virginis Immaculatae, quae vulgo dicitur «Aparecida», Rosam ex auro conflatam ibique religiose asservandam harum Litterarum vi tribuimus et largimur. Quae vero in sollemni Benedictionis Rosae hniusmodi caerimonia a Deo supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta concederet, ad versa destrueret, ea iterum impenso animi ardore a misericordiarum Patre effiagitamus ut universo populo Brasiliensis Nationis cumulate impertiat. Ut autem hoc munus cum honore, quemadmodum par est, suscipiatur, volumus illud eidem Apparitionopolitano templo dari per Venerabilem Fratrem Nostrum Hamletum Ioannem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Cicognani, Episcopum titulo Suburbicariae Ecclesiae Tusculanae et publicis Ecclesiae negotiis Praepositum. Cum vero ibidem sacrum sollemne ea de causa peragetur, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui peccata sua confessi et sacra Communione refecti, vel eidem sacro interfuerint vel illo die templum visitaverint ibique pro Sanctae Ecclesiae bono pias preces ad Deum fuderint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli atque Nostra auctoritate confisi, Indulgentiam plenariam benevolenter in Domino elargimur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, dominica IV in Quadragesima, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, pp. 769-771
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana