Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DUOS NOVIMUS*

BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA ATQUE S. IOSEPH, EIUS SPONSUS, PRINCIPALES PATRONI DIOECESIS VERAE CRUCIS RENUNTIANTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Duos novimus esse amores, qui, e germana Christi fide tamquam e purissimo fonte manantes, dilectorum Verae Crucis filiorum pietatem exornant ac ditant. In ista enim dioecesi, quam detractis terris a Ialapensi et S. Andreae de Tuxtla dicionibus Ioannes PP. XXIII, Noster imm. rec. Decessor, anno MCMLXII constituit, sive Beata Maria Virgo recepta sideribus sive Sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus, impenso obsequio publicaque veneratione excoluntur. Memorare etiam iuvat — quod est amplum diuturni huiusce studii argumentum — ipsam Beatae Virginis in caelum assumptae ecclesiam iam tum ad honorem templi cathedralis esse evectam. Pervulgatum ergo cultum eorum, qui mortali Filii Dei vitae proximi affuerunt, in omnes fideles suis curis commissos agnoscens, precesque primarii Canonicorum collegii, ceterorum sacerdotum populique universi admittens, Venerabilis Frater Iosephus a Guadalupe Padilla Lozano, Verae Crucis Episcopus, augustam Deiparam eiusque Sponsum tamquam caelestes Patronos elegit statimque ad Nos scripsit, ut factam a se Patronorum renuntiationem per decretum Apostolicae Sedis ratam haberemus. Huic autem voto Nosmetipsi, qui sacras Ecclesiae diciones superna potissimum tutela egere censemus, benigne volumus obsecundare. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam in caelum assumptam atque Sanctum Ioseph, eiusdem Beatae Virginis Mariae Sponsum, principales apud Deum totius Verae Crucis dioecesis caelestes Patronos confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1037-1038

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana