PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
MANUS AMPLISSIMUM*
BEATA MARIA VIRGO IMMACULATA A SACRO NOMISMATE
PRINCIPALIS PATRONA DIOECESIS CAXIENSIS IN MARAGNANO RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Munus amplissimum quo in divina salutis dispensatione perfungitur Beata Maria Virgo, quae « ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur » (cf. Oecum. Conc. Vatic. II: Const. dogm. Lumen Gentium, 53), adeo efficax atque praesens in unaquaque christiani orbis parte apparet, ut universi fideles, certa profecto spe ducti, ad eandem saepius confugiant eiusque firmum patrocinium sibi expetere soleant. Ita prorsus de Caxiensi in Maragnano dioecesi videtur esse dicendum, quippe in qua marialis religio, peculiari a Sacro Nomismate sumpta appellatione, impensum in animis excitet amorem eosque ad publice praestanda caelesti Reginae officia venerationis inducat. Rettulit enim Venerabilis Frater Aloisius Gonzaga da Cunha Marellim, huiusce Pastor Ecclesiae, tantum revera esse pietatis fervorem, ut nuper, votis sive cleri sive populi sui concedens, Sanctam Deiparam tamquam Patronam totius sibi commissae dicionis elegerit. Qua de causa id etiam postulavit, ut renuntiationem huiusmodi per Nostrae auctoritatis decretum comprobaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam Immaculatam, a Sacro Nomismate, seu « da Medalha Milagrosa » pie appellatam, principalem apud Deum totius Caxiensis in Maragnano dioecesis caelestem Patronam confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt, additaque facultate eiusdem festum liturgicum quotannis, die XXVII mensis Novembris, celebrandi cum Officio et Missa pro Congregatione Missionis legitime approbatis. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 190-191
© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana