Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PORTA CAELI*

BEATA MARIA VIRGO «DELLA PORTA» APPELLATA PRINCIPALIS PATRONA URBIS EPISCOPALIS ET TOTIUS DIOECESIS GUASTALLENSIS, UNA CUM SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI, PATRONO AEQUE PRINCIPALI, CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Porta caeli ab Ecclesia merito praedicatur Beata Maria Virgo: hanc enim si sequuntur in cursu vitae terrenae, homines metam feliciter contingunt, id est ad aulam illam perveniunt, ubi bonis fruantur, quae neque aspectu oculorum comprehendi neque auribus percipi neque ulla cogitatione queunt adumbrari. Singulari religione Deiparae a porta, seu, uti vulgo appellant, «della Porta» nuncupatae, Guastallensis dioecesis fideles teneri perhibentur. Olim enim in porta urbis episcopalis imago Beatae Mariae Virginis, diu oblivione obruta, prodigiis coepit clarere. Qua de causa pietas erga Dei Genetricem, effigie illa expressam, in civium animis tantopere exarsit, ut eius honori templum, molis amplitudine conspicuum, nobile opere, conderent ibique imaginem illam praeclaram collocarent. Praesens autem auxilium opiferae Matris Guastallenses, in publicis etiam calamitatibus, pluries sunt experti. Frequentibus igitur concursibus hanc marialem celebrant ecclesiam, praesertim die VII mensis Februarii, quo, anno millesimo sexcentesimo nonagesimo tertio, illa effigies signis innotuit, et per Maium mensem. Ob tam pium studium, quo etiam finitimae regionis fideles accenduntur, Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster, concessit, ut imago aurea corona, suo nomine et auctoritate, redimiretur. His permotus, Venerabilis Frater Angelus Zambarbieri, Guastallensis Episcopus, votis obsecundans Canonicorum Cathedralis ecclesiae et universi cleri, suis curis commissi, Beatam Mariam Virginem caelestem Patronam suae iurisdictionis una cum Sancto Francisco Assisiensi, iam pridem Patrono rite constituto, elegit, Nosque rogavit, ut id ratum benigne haberemus. Nos igitur, has preces libenter audientes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, a porta seu «della Porta» vulgo appellatam, urbis episcopalis ac totius dioecesis Guastallensis principalem apud Deum Patronam una cum Sancto Francisco Assisiensi, Confessore, Patrono aeque principali, confirmamus seu iterum constituimus ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectur; sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1038-1039

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana