Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ACTUOSE PIETATIS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE CONVENTUALI, B. MARIAE VIRGINI DE MONTE CARMELO
IN URBE XERETIO DICATAE, ATTRIBUUNTUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Actuosae pietatis domicilium sane licet appellari Carmelitarum Fratrum templum, quod in urbe Xeretio, intra Hispalensis archidioecesis fines, exsurgit atque caelesti Ordinis Patronae, quae «Nuestra Señora del Carmen» appellatur, peculiariter est dicatum. Saeculo enim XVIII ad genus artis, ut aiunt, barocae aedificatum, antiquioris aevi memoriam renovat, quoniam ibi, apud forum piscarium, Lauretanae Virginis sacellum ac prope eorundem sodalium domus iamdiu exstabant. Horum quidem opera, qui sacrum ministerium impensa caritate obibant (ut antea pestifero morbo saeviente ostenderant), factum est ut templum quasi aedes princeps in urbe evaderet pluribusque religionis officiis maiorem in die numerum fidelium, sacris etiam sodaliciis ascriptorum, traheret. Cum autem superiore saeculo Hispania civili motu perturbaretur, providum filiorum consilium almam hanc aedem serva,vit incolumem ipsosque sodales ad eam revocavit. Ad divinum cultum quod attinet, piae, ut patet, exercitationes certis praesertim diebus menseque Iulio summo ibidem decore peraguntur, quibus varii fidelium ordines, et pueruli et sponsi et milites et infirmi saepius intersunt, ut ante aram Deiparae preces effundant maternamque sibi tutelam concilient. Marialis enim imago summae est omnibus venerationi, eademque anno MCMXXV, Patriarchalis Vaticani Canonicorum Collegii auctoritate, sollemni ritu coronata est. Quod ergo Xeretiense templum ita venustate eximia amploque nomine praestat, dilectus Filius Prior Baeticae provinciae Ordinis Carmelitarum Antiquae Observantiae, una cum religiosis fidelibusque omnibus urbis, dedit litteras ad Nos, ut ei ad augendum splendorem cultumque fovendum Basilicae Minoris titulum impetraret. Cui Nos voto, attenta amplissima commendatione Dilecti Filii Nostri Iosephi Mariae S. R. E. Card. Bueno y Monreal, Archiepiscopi Hispalensis, libentissime obsecundare statuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Conventualem, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatam et in urbe Xeretio, intra Hispalensis archidioecesis fines, exstructam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac decoramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1119-1120

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana