Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PIETATIS SEDES*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE PAROECIALI
B. MARIAE VIRG. DE MONTE CARMELO SEU « NUESTRA SEÑORA DEL CARMEN », IN URBE NOGOYÁ, ARCHIDIOECESIS PARANENSIS, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis sedes non obscura esse perhibetur templum paroeciale, quod, Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo sacrum, in urbe « Nogoyá » est positum finibusque archidioecesis Paranensis continetur. Etenim duo iam saecula impense ibi colitur imago almae Deiparae, cui illa appellatio adicitur; quae marialis religio in populi animis penitus inhaeret, ita ut ad eam ecclesiam peregrinantium more sese effundat; ubi Virginem Carmelitidem vocet in vota, Ecclesiae ritus participet, vitam alat spiritualem. Templum vero ipsum, quod in locum parvae aedis sacrae olim est substitutum et saeculo praeterito Liberianae Basilicae Sanctae Mariae Maioris in Urbe aggregatum, cum sit amplitudine conspicuum et opere nobile, dignum sane est, quod studiose respiciamus. Preces igitur libenter audivimus, quas Venerabilis Frater Adolfus Servandus Tortolo, Paranensis Archiepiscopus, votis obsecundans cleri, fidelium, auctoritatum publicarum urbis « Nogoyá », Nobis adhibuit, rogans ut templum praedictum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo seu, uti vulgo appellant, « Nuestra Señora del Carmen », in urbe « Nogoyá », intra fines archidioecesis Paranensis, dicatam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus additis iuribus et privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, p. 9

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana