Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

RECTE ASSEVERAT*

TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA S. UDALRICI IN OPPIDO
 « KREUZLINGEN » SITA, DIOECESIS BASILEENSIS, HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriamo — Recte asseverat Sanctus Augustinus, vir eruditione divina et humana orbi clarus, sanctitatis luce coruscans: « Nemo..o potest transire mare huius saeculi, nisi Cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando complectitur et infirmus oculis: et qui non videt quo eat, non ab illa recedat, et ipsa illum perducet» (In Io. Ev. II, 1, 2-3; PL 35, 1389). Salutiferi ligni cultum Canonici Regulares e nomine Hipponensis Episcopi appellati, et post eorum discessum alii sacrorum administri studiose provexerunt in ecclesia Sancti Udalrici, posita in oppido vulgo « Kreuzlingen » nuncupato atque intra fines dioecesis Basileensis. Quod templum una cum monasterio, diuturna scilicet vitae communis sede, donec, saeculo praeterito, Sancti Augustini alumni inde iussi sunt exire, ab annis MCXX-MCXXV repetitur, qua aetate Ordo canonicus maxime floruit. Aedificia ob bellicas calamitates non semel deleta, invicta pietate sunt refecta; et artis « Barocae », uti dicunt, ornamentis iisque exquisitis valde commendantur. Studiosa voluntas in hoc Sanctae Crucis memoria praecellens sanctuarium iterum exsplenduit, postquam, anno MCMLXIII, incendio est absumptum, siquidem rursum auctoritates et Christifideles eo curas intenderunt, ut ad pristinum decus revocaretur. Est hoc potissimum animadvertendum Sanctae Crucis reliquias, tot inter rerum vicissitudines, eidem ecclesiae esse servatas; praeterea non est quin admiretur imaginem, qua alma Deipara pro Filio de ligno deposito lugens exhibetur, et magnam Crucem, prodigiis, quae ad eam patrata feruntur, insignem. Cuius in honorem saeculo XVIII aedes, templo adiacens, est exstructa, quae montem Calvariae imitatione exprimit. Quoniam igitur haec ecclesia religione et arte est tam praeclara, Venerabilis Frater Franciscus von Streng, Episcopus Basileensis et Luganensis, Cleri et Fidelium suis curis commissorum vota significans, Nos rogavit, ut illam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Deo in honorem Sancti Udalrici, Episcopi et Confessoris, in oppido vulgo « Kreuzlingen » dicto consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 10-12

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana