Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PERUVIAE DECUS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS TRUXILLENSIS HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Peruviae decus praedicatur templum cathedrale Truxillense, utpote quod antiquitate, artis operibus, religione sit admodum insigne. Fuit enim iam paroecialis ecclesia, adiecto nomine « matricis », cum anno MDLXXVII a Gregorio PP. XIII, Decessore Nostro, dioecesis ista est constituta, quam Pius PP. XII, item Decessor Noster, ad archidioecesis fastigium evexit. Ecclesia igitur illa, cathedralis tempi aucta honore, postquam terrae motu ac fremitu non semel ei gravia illata sunt damna, alacri animo a sacris Pastoribus et Christifidelibus est refecta et reparata in melius. Atque non ita pridem egregii suscepti sunt labores, ut ad pristinam venustatem revocaretur. Est autem molis amplitudine praeclara, operibus nobilis, duabus turribus in fronte positis decora. Neque est quin admiretur aram maximam ligneam, aureo obductam et scamna chori. Sedes denique est praecellens pietatis, in qua sacri ritus a frequenti clero peragi solent. Quibus permotus, Venerabilis Frater Carolus Jurgens Byrne, Truxillensis Archiepiscopus, cleri et fidelium suis curis commissorum vota significans, Nos rogavit, ut templum cathedrale, quod laudavimus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Truxillensem ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque Beata plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, snb anulo Piscatoris, die XXIII mensis Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 246-247

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana