Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IPSA HUMILITAS*

VENERABILIS DEI FAMULA MARIA FORTUNATA VITI,
MONIALIS PROFESSA ORDINIS S. BENEDICTI, BEATA RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Ipsa humilitas », ut ait Sanctus Augustinus (In Io. Ev. XII, 3, 6; PL 35, 1487) « facit nos nasci de Spiritu »: hic novus ortus, quo efficitur, ut ad sanctitatem contendant homines, praecipue eveniat oportet in religiosorum sodalium sedibus, quae christianarum virtutum, quarum fundamentum humilitas esse cognoscitur, sunt veluti scholae. Cuius virtutis, cum ceteris iunctae, exercitatione nominis famam est adepta et Ecclesiam Dei Ordinemque Sancti Benedicti illustravit Famula Dei Maria Fortunata Viti, quam hodie Beatorum Caelitum honoribus afficere gaudemus atque filiis Nostris proponere etiam ut exemplum ac testem fidei, qua totis viribus Deo adhaeretur, idque hoc volvente anno, quem fidei excolendae constituimus ob memoriam principum Apostolorum Petri et Pauli. Cum igitur haec Beatificationis sollemnia agimus, denuo verum exstat, quod ait Dominus: « qui se humiliat, exaltabitur » (Lc. 18, 19). Lectissima haec virgo non externis operibus — in Ecclesia enim « omnia ... membra non eundem actum habent» (Rom. 12, 4) — sanctitatem et claritudinem est consecuta, sed vita umbratili et « abscondita in Christo cum Deo» (Col. 3, 3). Quae quidem vivendi ratio hac aetate, qua actio fervet eique fortasse nimium a nonnullis tribuitur, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo egregie est comprobata et commendata: sodales enim religiosi et religiosae, qui soli Deo vacant in solitudine et silentio, in assiduis precibus et alacri paenitentia, Domino « eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant, atque exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesiae decus exstant et caelestium scatebra gratiarum» (Decr. Perfectae caritatis, 7). Famula Dei Verulis, in urbe antiqua et christianae religionis studio ac monumentis praeclara, die decima mensis Februarii anno millesimo octingentesimo vicesimo septimo, quae dies Sanctae Scholasticae, Benedictinarum monialium matri, sacra est, lumen aspexit, et post quadriduum Baptismatis Sacramento Deo est renata, nomine imposito Annae Felicis. Piae matris Annae Bono disciplina intra domesticos parietes usa, ad pietatis rationes se conformabat, et, cum per aetatem valeret, ecclesiam cotidie adibat, a saeculi corruptelis, gratia Dei praeventa, se servabat immunem, ab illaque prima didicit elementa litterarum. Confirmationis chrismate illita et sacra Synaxi refecta, gradum puellula addidit, ut intimam cum Deo necessitudinem coleret. Attamen Aloisius Viti, pater, maxime lusus cupiditate captus, officia sua neglexit, ita ut familia antea satis fortunata dilaberetur, ad inopiam redigeretur, iaceret in tenebris. Mater, singularis exempli mulier, novem, quos genuerat, filios eduxit, viri auxilio destituta; sed tot fracta laboribus, tot angustiis pressa, cum esset solummodo triginta quinque annos nata, morte ablata est. Anna Felix, cum Agnes, soror primogenita, monialibus Ordinis Sancti Benedicti nomen dedisset, maternas curas fratribus, admodum adulescens, adhibuit, eorumque victui et vestimento consuluit in domo paupere atque squalente. Quo melius eorum necessitatibus prospiceret, Famula Dei apud familiam quandam in pago Monte Sancti Ioannis Campano aliquot annos egit ancillam, propter virtutes, quarum dedit non obscura specimina, magno in honore habita. Eam igitur, quae, dum in saeculo viveret, Deo iam se totam permittebat, dicere solita: « Domine, fiat voluntas tua », Divinus Sponsus, qui ad vitam religiosam eam vocavit, paratam invenit. Itaque, curis familiae tandem soluta, die festo Sancti Benedicti, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo primo, in Verulanum monasterium filiarum eiusdem Patriarchae, a Beata Maria Virgine appellatum, ut soror conversa se abdidit et in illa « schola dominici servitii », cum uni Deo deservire sibi proposuisset, pacem est adepta, quod celsissimum bonum Benedictina Familia peculiari studio et merito quidem persequitur. Eadem in virtutum palaestra sententiam, qua tota Benedictina vivendi ratio comprehenditur, scilicet « ora et labora », ad effectum deducere sedulo studuit. Tirocinii tempore elapso, die festo Nativitatis Beatae Mariae Virginis, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo tertio, votorum sponsione Christo Domino, quem « tota devotione dilexit, cui soli servavit fidem » (cfr. Off. S. Agnetis), se obligavit. Per omnem fere vitae cursum humilis monialis vestiarii et linteorum curam gessit, atque etiam textricibus et aliquandiu praepositae valetudinario auxiliatricem praebuit operam. Sed acrius etiam allaborabat, ut religiosae vitae praecepta ad amussim servaret et ad sanctitatis fastigium ascenderet. Paupertatis retinentissima, modico erat contenta et veste induta, quam persaepe resarserat. Voluntariis castigationibus affiigebat corpus, impense colens castimoniam, quae virtus ex ipso eius vultu elucebat. Studio vero oboedientiae, quae in monasticae Regulae initio est posita, tantopere tenebatur, ut moderatores sororesque his verbis affari soleret: « praebete mihi opportunitatem oboedientiam exercendi », aliosque ad assiduum huius virtutis usum enixe hortaretur. Quod demum ad humilitatem attinet, doctrina legiferi Patris, qui fusius de ea tractavit, a Famula Dei plane ad effectum adduci videbatur, ita ut ipsi omnino peculiaris et propria esset. Qua animi demissione se prohiberi sensit, ne ad ordinem monialium choro addictarum, quamvis eo vocaretur, transiret, eademque impellebatur, ut iniurias sibi illatas vultu sereno et mansueto toleraret. Tota in precibus ad Deum fundendis, multas horas, etiam nocturno tempore, ducebat, ut Christum sub panis specie latentem adoraret vel de acerbis cruciatibus, nostrae salutis causa ab eo susceptis, meditaretur; ac Beatam Mariam Virginem perpetuis venerabatur obsequiis. Ecclesiae filia nobilissima, pro eius necessitatibus Deo continenter supplicabat, aspera etiam sponte perferens; ut illis subsidio spirituali subveniret. Ad hanc autem sollicitudinem de Ecclesia et ad opus oecumenicum Beatus Dominicus a Matre Dei, Angliae recentiore aetate Apostolus, religiosam familiam, cuius Maria Fortunata erat sodalis, salubriter induxerat. Mirum quam incenso animo ad Pium Pp. IX, Decessorem Nostrum rec. mem., accessit, qui anno millesimo octingentesimo sexagesimo tertio Verulanum monasterium Sanctae Mariae invisit, singulas sodales coram admittens. Neque est praetermittendum Famulam Dei per totius vitae cursum studiosissimam fuisse, quemadmodum veram Sancti Benedicti filiam addecet, solitudinis et silentii, ut cum Deo, divino hospite animae, colloqueretur; eadem vero comis et suavis fuit in omnes, praesertim tempore, quod ex Ordinis praescripto animis honeste relaxandis tribui solet. Sorores singulari caritate prosequebatur iisque humilia praestare officia gestiebat. Sane memor sententiae, quam in Sancti Benedicti Regula scriptam invenimus: « Passionibus Christi per patientiam participemus, ut et regni eius mereamur esse participes» (prol.), libenter tulit dolores multiplices, veluti adversam valetudinem, animi angores, maxime vero diaboli impugnationes, quae sub vitae finem etiam vehementiores fiebant. Supernis locupletata muneribus atque adeo « Fortunata » non immerito dicta, cum septuaginta amplius annos in monasterio Christo serviisset, ad eius complexum properavit. Ecclesiae Sacramentis ad vitae exitum rite composita et imaginem Salvatoris cruci affixi pie osculata, die vicesima mensis Novembris anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo, dum sorores primas Vesperas festi Praesentationis Beatae Mariae Virginis in templo concinunt, de huius saeculi tenebris ad caelestem Ierusalem, luce sempiterna refulgentem, placido vultu concessit. Monialis, ab oculis multitudinis remotae ac solis fere Ordinis praeceptis, sed summa cum perfectione, servandis intentae, fama sanctitatis post mortem tantopere increbruit, cum etiam Deus miraculis eam videretur confirmare, ut Causa de Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis coepta sit agi. Post ordinarios igitur, quemadmodum appellant, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, a Pio Pp. XII, Decessore Nostro, die quinta mensis Februarii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo est obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Venerabilis Mariae Fortunatae Viti est disceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, a Famula Dei cultas esse heroum in modum Nos, lato Decreto die octava mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, ediximus. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae eiusdem nomine invocato, a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Nos die septima decima mensis Iulii anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famula Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensenda. Quod quidem factum est; Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmaverunt. Quorum exceptis suffragiis, Nos die vicesima quinta mensis Septembris eodem anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo ad Venerabilis Famulae Dei Mariae Fortunatae Viti sollemnem Beatificationem tuto procedi posse, ediximus. Quae cum ita sint, Nos vota Ordinis Sancti Benedicti et Verulanae dioecesis explentes, harum Litterarum vi atque auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Pamula Dei Maria Fortunata Viti, monialis professa eiusdem Ordinis Sancti Benedicti, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque corpus ac lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beatae imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa quotannis recitetur Officium de Communi Virginum curo lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis approbatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Verulana, cuius, intra fines Beata ipsa orta est diemque obiit supremum, itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Ordo Sancti Benedicti utitur, ab omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, a sacerdotibus omnibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Mariae Fortunatae Viti, servatis servandis, praedictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima potestate statuendis, intra annum, postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibuslibet contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die VIII mensis Octobris, Dominica XXI post Pentecosten, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 955-960

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana