PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
CONSUEVIT DEUS*
BEATO BENILDO CONFESSORI,
INSTITUTI FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Consuevit Deus, rerum omnium arbiter ac moderator, qui « lucem inhabitat inaccessibilem » (1 Tim. 6, 16), superborum consilia penitus evertere, ac eos qui suae voluntati repugnent, quasi vehementissimus ventus, turbare atque ex agitare; qui terrenis imperiis deletis, stat unus, neque plus facit historiam eorum qui in iniquitate consistunt quam stellatae noctis exilissimam vocem; et tamen solet idem pater benevolus iis praesto esse, qui timeant, et humiles, si Iob fidem adiungimus, ponere in sublime (cf. Iob. 5, 11). Hoc ipsum Maria, beatissima Christi Mater, cecinit ac prophetavit, cum adorandi Spiritus instinctu ait Deum, etsi ei mori sit superbos divites a se arcere, nihil tamen beatius habere, quam esurientes beneficiis cumulare (cf. Lc. 1, 52 sqq.). Quam ob rem, humilis propriae condicionis confessio est non modo veritatis adaequatio, quam confitemur Deum rerum omnium principium esse atque finem, nos autem opus manuum eius, verum etiam ineundae Numinis gratiae lex, sine qua nulla omnino umquam ullibi sanctitas floruit.
Quem autem hodie caelestium agminibus inseruimus, S. Benildus, humilitate hac, de qua dicimus, valde nituit, et sui despicientia, et contemptione. Ex qua re sane colligi potest cur Deus illum in magna gratia apud se posuerit caeloque sustulerit parem et astris. Cuius profecto placet hic breviter vitae cursum perstringere, ut ex eius casibus praeclara sumant christifideles exempla virtutum. Natus est beatissimus vir postridie Idus Iunias a. millesimo octingentesimo quinto Thureti, qui pagus medio gremio continetur magnae Limagniae, ea videlicet planitie, feracissima frugum, quae inter Georgobiam et Vichium, Galliae urbes, panditur; est autem puerulus eodem die, indito Petri nomine, Baptismi aquis ablutus, in curiali templo; ideo factum est ut qui in hanc vitam ingrederetur atque in solis huius lucem, simul gratiae Numinis oreretur, ac superni luminis claritatem aspiceret.
Eius pater, Ioannes Romançon; mater, Anna Chaty; qui plus fidei quam bonorum ac possessionum habebant; erant enim aperti, simplices, ingenui; « humiles, quidem, ut est apud aliquem rerum scriptorem, neque tamen flocci non faciendi ». Etenim liberi, quos frequentiores susceperunt, et victus labore et industria quaerendus, et adversi casus, quibus hominum vita subiecta est et exposita, ut erat animus plenus religione, non unam causam praebebant cur recte et cum virtute vitam degerent; quae profecto ita elucebat, ut Petrus, cum iam grandior natu factus esset, superiorum temporum memoriam repetens, piae matris exempla revocaret, maxime amoris erga sanctum Eucharistiae Sacramentum, ad quem assidue filium illa excitabat.
Ad humanum animi cultum quod attinet, tardius quidem municipii sui ludos Petrus celebravit, utpote qui agros ceteris omnibus occupationibus anteponeret, quos sive solus, sive cum suis petere solebat, ut eam parentibus operam navaret, quam tempus posceret atque aetas adhuc in firma pateretur. Id enim facultatem dabat Deum, omnium procreatorem, in naturae spectaculis admirandi, iucundissime. Tum autem demum, cum decem vel undecim puer esset annorum, scholas adivit, atque facile intellegentia, prudentia rerum, profectu antecelluit, praesertim Catechismi atque sacrarum Litterarum studio, quarum amore et dulcedine captus rapiebatur.
Quod autem mente et animo comprehendisset, id cum aequalibus, quasi optatam praedam, familiarissime communicabat, eoque modo ut iam proderet inscius quo natura ferret. Anno vero millesimo octingentesimo decimo septimo, cum scilicet duodecimum annum ageret, Christi corpus primum suscepit, ac fortasse est etiam sacro Chrismate confirmatus. Magno etiam momento fuit ad certum vitae institutum capiendum quod puer, eo fere tempore, in Fratres a Scholis Christianis incurreret. Erant autem hi a Napoleone I Imperatore, post res novas inductas, ad eum finem in patriam restituti, ut mitigandis animis, erudiendis pueris, reconciliandae Rei publicae in Gallia operam darent. Qui domicilia sua in pago Rigoduno alibique constituerunt.
Hic, in parva et operosa urbe, Petrus Sodales primum aspexit; de quorum vita, moribus, consuetudinibus cum penitus cognovisset, in tantam eorum admirationem studiumque versus est ut nihil magis. Accensam lucernam pietas casta et religio sancta aluit. Attamen cum iunior esset quam ut ilico in Fratrum illorum congregationem admitteretur, ne frustra tempus perderet, ingenti gaudio ludum eorum commeavit, qui Rigoduni patebat; nam ibi operam suam ad litterarum studia conferre, et precibus vacare, et iucunde ludere cum amicis poterat. Ea rerum condicio biennio stetit; non enim ante in Fratrum sodalitatem statura parvulo illi recipi licuit, quam anno millesimo octingentesimo vicesimo, mense februario.
Quo quidem tempore, compos tandem voti ac desiderii factus, Georgobiam urbem petiit, ibique, religiosa domo Fratrum a Scholis Christianis receptus, altioris operis, seu vitae, initium fecit. De iis sane quae tunc temporis egit paucae supersunt notitiae, si quidem tempus, edax rerum, omnia voravit, atque ita dispersit, ut solet ventus dissipare autumnali tempore folia. Hoc tamen unum, quod, serius, ab eo proditum est, se videlicet mature intellexisse oportere se totum dedere Deo, atque moderatorum suorum voluntati usquequaque parere, satis superque demonstrat summam iuvenis pietatem erga Deum eiusque egregiam virtutem. Est enim se totum dedere Deo non solum omnia humana, quantumvis sancta, deponere, praeter Deum: parentes, domum, arva, cetera, sed, praesertim, terrenis affectibus atque sensibus abdicatis, veterem hominem, qui terram sapit, exuere, et induere Deum, umbrarum instar, subeunte sole.
Quod autem hoc beatissimi viri propositum non esset iuvenilis ardoris fiamma, sed rectae voluntatis conscientia, cui religio esset quidquam praeter fas et aequum agere, reliquae vitae eventus planum facient. Verum enimvero, cum mense iunio, anno millesimo octingentesimo vicesimo, religiosam vestem, imposito sibi, ab illustri Christi Martyre, nomine Benildo, induisset, tanto studio et cogitatione virtutem complexus est, ut, si traditae rei fidem tribuimus, magister noviciorum, qui eius pietati moderabatur, non potuerit, quin mirans exclamaret : « Parvulus hic Frater totius Ordinis Nostri decus erit ac lumen ». Quoniamque consuevit Deus electos suos votorum compotes facere, ob hanc rem, eum a carioribus vitae pignoribus abstrahere coepit, hoc est a matre sua, rerum omnium dulcissima, quae pia morte anno millesimo octingentesimo uno et vicesimo, ex vitae huius tenebris ad sempiternam lucem excessit. Eam vero opportunitatem secutus, domum suam, ad breve quidem tempus, petiit, afflictum patrem reliquosque necessarios consolaturus.
Neque tamen hic parentis consilio indulsit, petentis ut, iam necessitati serviens, secum maneret; quin summi Numinis obsecutus voluntatibus, qui per Filium suum monuerat: « Sine ut mortui sepeliant mortuos snos, tu autem vade et adnuntia regnum Dei » (Lc. 9, 60), relicta familia quae esset secundum carnem, ad superiorem consuetudinem, etsi dolore affectus, revertit. Eodem autem anno, mense decembri, pro rerum necessitate fuit Aurilacum transmissus, ad urbem nempe memoriis omne genus insignem. In qua sane urbe iam pridem, ante nempe rerum publicarum mutationem, Sodales a Scholis Christianis instituti sui collegium condiderant; tumultu vero popularium composito, postliminio redierunt qui exacti fuissent, magno cum scholarum fructu atque profectu. Huc ergo cum pervenisset beatissimus vir, suarum id partium esse putavit ut pueros primae classis doceret, Fratribus ducibus usu et exercitatione paratioribus.
Visus est autem statim Frater Benildus ad ea munera natus esse; tantaque affluebat voluptate, ut nihil suavius haberet, quam ut discipulos ad cognitionem Dei duceret, ea nimirum inita instituendi via, qua salutaris severitas cum summa humanitate iungeretur. Quod quantum ei benevolentiae conciliaverit, et opinionis, et amoris sive apud discipulos sive apud suos moderatores, nemo iam non intellegere potest. Fuit autem ibi loci per quinquennium; quo tempore alia secunda, alia ad versa evenerunt. In illis, sane, sunt vota religiosa annumeranda, quae in urbe Georgobia, inter sacras exercitationes, nuncupavit, anno millesimo octingentesimo vicesimo tertio quibusque, summo gaudio, Deo se obstrinxit; in horum vero numero est mors habenda fratris sui maioris natu Annet aliorumque cognatorum, qui eodem anno, erepti rebus humanis, in caelum abierunt. Ut autem fieri Religiosis viris contingit, beatissimi viri sedes incerta et instabilis. Qui enim anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto ad domum aggregatus est, quae erat Molinae, biennio post, est ad urbem Lemovicum missus; inde rursus Molinam petiit, et proximo anno Lemovicum, usque ad annum millesimum octingentesimum tricesimurn sextum, eodem semper studio, disciplina, amore erga pueros et aequales. Fuit etiam cum, ob magistrorum ac ministrorum inopiam, non solum inferioris ordinis scholas creditas haberet, verum etiam squalidae culinae munera obiret.
Cum, praeterea, post res in Gallia novatas anno millesimo octingentesimo tricesimo, censuissent viri primarii Lemovicenses ut qui in publicis ludis docerent, iis, etsi scientia iusta pollerent, per unas publicas litteras docendi licentiam permitteretur, idcirco Fratri Benildo publicum periculum faciendum fuit, cui nempe is contigit exitus, quem optabat. Neque interea pietas elanguebat; quin immo, anno millesimo octingentesimo tricesimo sexto, in eadem urbe Georgobia religiosis votis in perpetuum nuncupatis, quasi navi immissis habenis, exsultavit ut gigas ad currendam viam virtutis ac sanctitatis. Vota autem id secum ferebant, ut tum in Sodalitate ad mortem usque viveret, tum vitae cursum ad omnem virtutem dirigeret, tum denique ut gratiis, hoc est sine ullo munere, opem ac operam praestaret omnibus, ad normam regularum. Quantopere vero hanc suae religionis professionem faceret, id ostendit, solitum fuisse eum quotannis anniversarium diem honorare, quasi vitae suae sanctissimus ac celeberrimus esset.
Ast Deus, qui sapientissimus est, voluit ut cum tranquillae pacis beatitudine taetra doloris absinthia confunderentur: adfuit enim tertio crudelis et inexorabilis fors, anno millesimo octingentesimo tricesimo septimo, Anna, cara sorore, incurva falce recisa. Tristem quidem occasionem nactus, iterum Frater Benildus patriam domum revisit ad animum patris allevandum, acerba perculsum aegritudine. Qui denuo filium hortatus est ut sibi, a pristino consilio discedens, adesset; et iterum filius dolens abnegavit se id facere posse, sollemni sponsione Numini atque Sodalitati addictum.
Quapropter mature se religiosae Sedi et disciplllis reddidit. Quae autem ea tempestate et fecerit et dixerit, quave caritate in omnes uni sunt Deo nota. Neque tamen id est praetereundum silentio, beatissimum virum tam inopem fuisse, cum domum suam peteret, ut dimidium tantum denarium Gallicae monetae haberet, cum vero redeundum esset, oblatos nummos pro reditu comiter repudiasse, ne a consuetudine sancti patris Ioannis Baptistae de La Salle discederet, qui semper pedestria itinera fecisset. Iamvero tot eventus, tam magnus rerum usus, tot adversi casus, tot labores virtutis maturitatem attulerunt; adeo ut Sodalitatis suae moderatores, anno millesimo octingentesimo tricesimo nono, mense septembri, negotio praeficerent regendi ac moderandi puerorum ludi, qui Billomi patebat, haud ita longe a natali solo.
Nec ibi conceptae de se opinioni non egregie respondit. Nam fuit eo tempo re scholae cursus prosperrimus; et, si ad Fratris Benildi vitam respicias, pietate prudentia, consilio insignis. Quapropter suae Congregationis Antistites aptum eum ac dignum iudicarunt, cui munus officiumque daretur novi Indi scholaris aperiendi atque dirigendi in urbe Salguae, quae altera sibi patria fuit et laetus ac fertilis sanctitatis hortus.
Aberant quidem Salguae a sua regione et urbe multum et a vicinis locis, in quibus Frater Benildus semper vixerat. Abiens autem erat animo admodum trepido, utpote quem non laterent difficultates et angustiae tantae negotii. Augebat tristitiam itineris tum eius, tum comitum Fratrum duorum, rerum locorumque facies; namque edita urbs situ erat et ad aspectum severa, et, adpetente iam autumno, aspera et rigida. Atqui animos a curis mirifice Deus reficiebat, cuius causam susceperant.
Civitas autem illa, ut rem breviter perstringamus, prodebat et ipsa rerum novatarum vestigia et semina. Etenim, tametsi ab eversionibus templorum et a civium caedibus temperatum erat, non tamen est ab iniuriis religionis parcitum; quin immo, cum Religiosis ac Sacerdotibus ita inique actum est, ut in exsilium ad unum omnes eicerentur. At inde, malum! puerorum nulla cura, nulla doctrina, institutio nulla. Resque cotidie in peius verterat, nisi divino consilio pacta conventa inter Sanctam Sedem et Gallorum Imperatorem, anno millesimo octingentesimo primo inita tantae rerum ruinae medendi initium fecissent: cultus igitur divinus summo Dei numini iterum tribui coeptus est publice, et populi eruditioni cautum.
Ad urbem Salguas quod attinet, municipii Consilio cum populi bono congruere visum est, si totum negotium instituendae iuventutis Fratribus a Scholis Christianis mandaretur; quod cum omnibus placuit, tum publica atque privata pecunia ut fieret curatum est. Huc res adducta erat, cum Frater Benildus eiusque Sodales eo loci pervenerunt; atque ilico est animus illorum haud paucum a sollicitudine allevatus, postquam scilicet populus cunctus, curio, praefectus ac principes civitatis et cum honore exceperunt, et benigne allocuti sunt.
Quamquam, haec est rerum fortuna, non defuit qui, Dei servum statura una metitus, haec diceret: Profecto quod Fratres maxime mediocre haberent, hoc ad nos miserunt! At perperam iudicabant, qui censerent altum ac paene divinum Fratris Benildi animum non posse nisi in corpore magno consistere. Sed haec hactenus. Partes beatissimo viro datae multum sane negotii ac difficultatis praebebant. Cum enim ludi ipsi, tum Religiosorum aedes perangustae et squalidae, nulla supellectile; discipulorum praeterea multitudo ingens pro magistrorum numero, et multi adultae aetatis; adde inopiam omnium rerum atque cotidianis sumptibus impares copias.
Tot postremo puerorum voluntatem sibi conciliare tantaeque turmae animos ad benevolentiam allicere colligereque auctoritatem, haec non ea res, quae facili negotio effici posset, maxime cum Fratri Benildo pulchra species et corporis proceritas, quae nonnihil apud simpliciores valere solet, deesset. Et tamen res prospere cessit, sive ob Dei benignissimi gratiam, sive ob egregias viri dotes atque virtutes, quibus considerandis paululum immorari placet, quamvis pro dignitate nemo laudare satis possit. Atque primum, patientia fuit in eo mira et singularis; cui omnino defuit numquam, ne quidem si res cum contumacibus adolescentibus esset, quibus est ingenium indomitum ac iugi impatiens.
Ut erant rudiores, amabant hi rixas concitare et certamina conserere, ad usque vulnera. Cum quibus hae beatissimi viri artes, haec prudentia erat: coortas magno cum fragore tempestates sedare, ac praesertim diligentissime praecavere orituras. Porro nonnumquam est ipse, ab audacioribus, conviciis lacessitus, quin immo et per vim impetitus, ut tum cum ligneae soles in eum iactae sunt.
Haec scilicet atque talia forti animo tolerata in omnium animos suaviter influxerunt, ac vel ipsum Salguaensem Curionem mollierunt, qui durus et asper initio, in eximiam eius virtutis opinionem venit atque etiam summe dilexit. Ipsa civilis auctoritas, mense maio, anno millesimo octingentesimo quadragesimo altero, docendi atque instituendi ratione probata, cupiens pro eo ac mereretur gratiam referre, in munere rectoris ludi publice constituit, quin demmo, nonnullis post annis, argenteo nomismate decoravit.
Si autem ad ipsius scholae, seu institutionis, naturam et indolem respicias, omnino ea christiana erat. Quod sic intellegas, beatissimum illum virum, quamvis profanis disciplinis tradendis primas deferret, ut in publica schola, attamen, ex instituto suo, ita agere, facere, loqui solitum fuisse, ut omnia Christum eiusque religionem saperent, eoque semper contendisse, ut puerorum animos, quibus nihil solet esse festivius, ad Christi exempla conformaret. Ratio ergo et institutio, quam Frater Benildus prosequebatur, e christiana religione orta, ad huius principia dirigebatur.
Deus immortalis initium fuit et finis a Fratre Benildo traditae educationis, contra ac novatores rerum publicarum fecerant, qui homines a Deo abducere conati sunt. Nihil mirum ergo si, haec spectans, sanctissimus Dei vir in pueris instituendis, et precibus, et catechismo, et sacris Litteris plurimum tribueret. Quae Dei quasi sitis non solum acta ab eo colorabat ad unumque redigebat, verum etiam singula eius dicta, sicut incendium per sata, pervadebat, cuius animum ardor ingens atque cupiditas incenderet amplificandae gloriae Dei.
Haec sane etiam causa est cur scholae, quas explicabat, copiosae quidem et candidae, ad captumque audientium sapienter accommodatae, alte in animos penetrarent semina fecunda virtutum. Quoniamque vir sanctus docendo natus erat, fieri non poterat quin semper, ubique, puerorum in genia expoliret rebus optimis, praesertim rerum natura peragrata, cuius incredibili amore complebatur ipse, complebat discipulos.
Cum praeterea bene novisset rem publicam duabus rebus contineri, ut quidam ait egregius auctor, praemio et poena, praemiis quidem invitabat ad virtutem, arcebat poenis a vitiis. Hae nimirum graviores videntur interdum, quam ut haec nostra ferret aetas ; verum enimvero recte res iudicantibus perspectum erit id esse sive temporibus tribuendum, quibus et parent omnes et serviunt, sive potius caritati dandum atque officiorum suorum conscientiae, quorum diligentissimus fuit. Nam poenas nullas repetiisset, nisi amavisset, neque alio consilio, quam ut qui deliquisset ad bonam frugem se reciperet.
Ceterum et in hac re est vestigia sancta secutus beatissimi patris Ioannis Baptistae de La Salle, monentis: Si vultis salvas res esse, omnis animadversio et castigatio contumelia careat; et eo animo fiat, ut Deo probetur. Haec profecto severitas, utpote propensissima voluntate manans, tam aequa a discipulis ipsis habebatur, ut magistrum ac patrem suum tamquam oculos, aut si quid oculis est carius, diligerent, quem circumsaepire praesentem, et salutare, et alloqui, et compellare fuit iis iucundissimum, maxime laetis, si ad se rediret, postquam ne alio transferretur valde timuissent.
Ille autem, quamquam omnes, quibus praeesset, eodem amore prosequebatur, proniore tamen in pauperes, debiles, mediocris ingenii pueros erat voluntate in eosque inclinabat. Ostendebat etiam erga omnes omnino reverentiam, quovis ablato inter gratiosos cives et pauperes discipulos discrimine; adeo ut omnes honoris causa « dominos » appellaret, ad eam beati Pauli sententiam, esse pueros templum Dei sanctum, quod Deus inhabitat (cf. 1 Cor. 6, 19).
Pars nempe disciplinarum praecipua ac quasi totius institutionis principium, fons et origo, ut intellegi potest, catechismi traditione continebatur. In ea autem arte Frater Benildus longe multumque praestitit, utpote qui cum summa rerum prudentia magnum auctorum usum coniungeret, maxime Claromontanae dioecesis Catechismi atque Collotiani operis, quae memoria fere tenebat. In huius enim paginis exemplorum messem, ditissimam atque uberrimam, inveniebat, quibus et ipse primus suaviter fruebatur, et christianae doctrinae veritatem, magna cum discipulorum delectatione, illustrabat.
Tunc autem tam acres faces subdebat, ut qui esset in dicendo amplus et copiosus, poetico quodam afflatu funderet, adeo ut obstupefactis pueris hora citius abiret. Maxima etiam cura Fratri Benildo erat ut pueros ad Sacramenta suscipienda pararet, hoc est ad sacram Synaxim et Poenitentiam; tunc autem ita assistebat, ut non solum optima disciplina institueret, verum etiam summa prece Deum instantissime precaretur ut acceptum a pueris Sacramentum laetos fructus ferret.
Cumque praeterea persuasum haberet neque Ecclesiae sanctae, neque Sodalitatis suae pulchre esse posse, nisi Sacerdotibus, quasi veteranis militibus, novi tirones sufficerentur, idcirco advigilabat pro negotii gravitate, si in aliquo discipulorum probae indolis ac divinae vocationis signa deprehenderet; atque in hac provincia tam prospere res evenerunt, ut quindecim omnino iuvenes, eo auctore sacerdotio augerentur, plus centum, religiosi Sodales fierent. Itaque, cum manifesto supernae voluntatis vestigia in esse cognovisset, colere eos ille diligentissime, dum florescerent, et adesse egenis, et opitulari indigentibus, et fulcire consiliis labantes, ne corruerent, et morem iis gerere, ubi sacram vestem induissent. Quod si nunc ab hisce rebus ad eius pietatem erga Deum et caelestes animum advertas, prorsus summa et egregia.
Quam etsi omnia proderent, quaecumque agebat, potissimum tamen preces palam faciebant, quas, quasi ignes, Deo adhibebat. Praecipuo, ut aequum, studio et amore in SS. Eucharistiae Sacramentum ferebatur; ideoque in deliciis habebat, tametsi id a communi more et consuetudine abhorrebat, cotidie Christi corpus suscipere; idque tanta fide et religione, ut qui eum ad altare respexisset, pietatem suam in animo gliscere animadverteret et incalescere. Dicebant passim non esse eum hominem, sed angelum.
Fuit etiam qui adfirmaret: Fratrem Benildum, cum supplicaturus esset Deo, eum fuisse, ut Deum intueri omnibus videretur: quin memoria proditum est, Religiosum quendam solitum fuisse his vocibus Deum alloqui : Deus mi, ita Te adoro, ut Frater Benildus Te adorat. Cum Eucharistiae religione, antiquus Crucis Christi cultus in eo coniungebatur, ad lacrimas usque. Mariam, praeterea, Christi Matrem, sanctissime colebat; cuiusque numine praeclaram vitae condicionem inierat, eam plurimum adamavit, sidus illustre, quod caeleste iter ostenderet. Non ergo mirum, si Decretum de eiusdem Virginis conceptu omni labe experte, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto factum, eum ingenti gaudio compleverit; si ipse exemplum apostolicarum Litterarum ea de re et legerit et fuerit attente meditatus; ac si Rosarii preces piissimas cotidie ab imo pectore funderet et ab aliis fundi curaret.
In suis postremo religionibus haud ultimum locum S. Ioseph obtinebat, quem ferunt aliquando tantae fidei prodigiis et miraculis respondisse. Neque vero putandus est beatissimus vir oculis in caelum spe et cupiditate defixis, huius terrae sanctos, id est pauperes, egenos, atque praesertim sodales neglexisse. Hos quidem tanta cura complectebatur, ut nonnumquam in sollicitudinem ea verteretur: de cibo, nempe, de valetudine, de animo relaxando, de ceterisque omnibus, quibus solet religiosa vita, quasi adminiculis, fulciri. Natura enim ita erat factus, ut sive ii aegrotarent, sive valerent, ille animo amico praesto esset, omniaque amoris officia exhiberet.
Cum vero quis Fratrum Sodalium moreretur, totus abibat in lacrimas, ac si res ageretur propinquorum sibi sanguine. Ceterum nullus pauper non est ab eo liberalissime tractatus, nullus aegrotus non est ab eo visitatus; quin etiam, aliquando, eius aspectu, consilio, precibus, opibus, multi recreati et refecti sunt. Postremo a beato Benildo, ut in vita Sanctorum saepenumero fieri solet, adversae res non abfuerunt: falsi rumores, censoriae de sua virtute opiniones, acriora de gestis iudicia, similia; ad hoc dolores et cruciatus, quibus incredibilem in modum nonnumquam torquebatur.
Atqui in eo tantum roboris erat, ut acerbitatem tam gravem aequo semper animo ferret, idque ea animi moderatione, ut qui praeclarissima patientiae exempla daret, a circumstantibus posceret ut sibi de malorum intolerantia ignosceretur. Ita, Iesu Christi dicto parens, Crucem suam cotidie tulit, ad montis Calvariae usque verticem, ubi adorandus hominum Magister praestolabatur. Iam nunc, veluti intermissa repetentes, pauca de beati Benildi vita addemus. Qui, quodam die, mense aprili, anno millesimo octingentesimo sexagesimo secundo, dum una cum discipulis per campestre iter cantus exerceret, de improviso vocem nullam emittere potuit, neque ereptam ab omni parte recuperavit. Subiit morbus quidam perniciosissimus quem medici cancrum diffusum iudicarunt, cotidie ingraescens.
Ille, partim lecto se commendare, partim incredibili sane molestia, stare. Die autem decimo quinto iunii, eodem anno, vota iterum summa religione nuncupavit. Cumque iuvenes, anno scholari expleto, domum suam quisque peterent, voluit extremum alloqui in aula: Dilecti filii, inquit, nimirum compertum habeo vos pro me Deum precibus fatigare; de qua re magnas refero gratias toto pectore. Sentio tamen me ad aeterna vocari, etidcirco ad nullam me posse sanitatem revertere. Quodsi — spes ea in me residet — benignitate sua me Pater caelestis caelo receperit, omnium vestrum memor ero. Tanti praescius discriminis, cognatos etiam, datis litteris humanitate plenis, ultimum salvere iussit; item et quos in paroeciali templo viginti annos sancte coluerat, quasi missione accepta; ac tandem die undecimo mensis augusti, postquam Sodalibus, lectulum suum ad unum circumstantibus gratias egisset pro eorum studio meritas, eos hortatus est in sententia susceptae religionis perseverarent. Quam pulchrum, inquit, in hoc sancto vitae instituto mori!
Cum autem medicus, ab eo rogatus, monuisset iam suprema instare fata, quasi de beneficio gratias reddidit. Ad primam auroram, poenitentiae Sacramento animo suo nitori restituto, caelesti Pane sese pavit et communiit, incredibili fide et pietate. Cumque tandem praesentibus uberius flentibus bene precatus esset, maluit secum solus esse, Deum nullis arbitris adoraturus. Tunc huiusmodi sunt ab eo dulcissimae editae voces: « In domum Domini ibimus ». (Ps. 121, 1); « O Iesu, in tuo Corde moriar! »; « O Maria, nulla concepta labe, fac sancte obeam » ! Post haec, anno millesimo octingentesimo sexagesimo secundo, oculis atque mente ad aeterna adiectis, serena fronte de vitae statione discessit. Talis beatissimi viri exitus.
Qui, licet enim verum dicere, non sane prodigiis inclaruit, non caelestium visis, non sanationibus, non gravitate dicendi, non facinoribus pulcherrimis atque praeclaris. E contrario, eius vitae institutum eiusmodi ut, qui amaret « nesciri et pro nihilo reputari », potius semper habuerit humilem cum humilibus amicissime vitam degere, quibus inservire dulce, nullo rumore, nulla fama, nisi ea quae solet e virtute manare.
Eius vita fuit prorsus aquae guttae simillima, semper eodem more cadentis; eademque, una gratia clara, lucernae instar ardentis ita eluxit, ut simul naturae vitia, si qua essent, deleret, simul lumen pietatis praeberet iis qui in domo essent, seu quibus sors dedit ut una viverent. Amor et studium sanctitatis diligentissimum regularum faciebant: videbat enim harum obsequium omnibus commoda magna parere. In qua re tam assiduus fuit, ut olim sibi ignosci peteret, quod imprudens paulo tardius quam consueverat, pueros surgere lectulo mane iussisset; atque postrema vota nuncupans, totus lacrimis difflueret, quod non satis Sodalitatis suae leges observasset.
Eius etiam fides, spes, caritas ceteraeque virtutes, quas morales dicimus, in obscura hac operis cotidiani absolutione perfectioneque refulsit, ad quam admirabili constantia semper adnisus est, numquam genio suo indulgens, aut parcens operare. Magnum sane negotium! Non enim humanum, sed divinum opus, semper, in omni vita, omnibus horis, nihil nisi ex Dei voluntate facere, et nulla in re ab aequi et recti legibus discedere, et a vitio se et alios coercere, et Dei formam et speciem in se imitando veluti efficere, sive in bona, sive in adversa fortuna, tum praesertim, cum ingentes curae sollicitudines afferant, aut artus dolore ardeant et carnes excrucientur intolerabiliter.
Quod Frater Benildus Dei gratia et beneficio consecutus est; atque propterea factum est, ut qui in fide castissima vixisset, in spe certa aeternarum rerum, in caritate incredibili erga Deum et homines, credendo etiam, et sperando, et vehementer amando moreretur. De quo scilicet, ubi primum exspiravisset, omnes ita mirabiliter et senserunt et locuti sunt, ut sanctum iudicarent et dicerent; eousque ut populus sine ulla intermissione longoque agmine veneraturus accurreret, neque abire pateretur, nisi cum tetigisset corpus illud sanctum, aut aliquid pietatis causa accepisset, quod ad ipsum pertinuisset.
Cui populi studio per pallium beatissimi viri satis factum, concisum in frustula. Quam magna autem esset omnium de eo existimatio, tum funus eius ostendit frequentissimum, tum sepulcrum maxime celebratum. Memoria etiam proditum est quandam mulierem, articulorum morbo gravissime laborantem atque ideo praepeditam valetudine, improviso in ipsa pompa funeris perfecte sanatam esse, quam et exsequias esse consecutam. In hac autem causa Sodales a Scholis Christianis primum mirari, deinde colere et venerari, ac tandem, post ternas corporis beatissimi viri recognitiones, rem omnem Romanae Sedi deferre, rati posse de eius sanctitate publice questionem poni et agitari. Postquam ergo annis millesimo octingentesimo nonagesimo nono atque millesimo nongentesimo inquisitiones auctoritate ordinaria ad iuris normas in Aniciensi dioecesi actae sunt, et die altero et vicesimo mensis aprilis, anno millesimo nongentesimo tertio a Summo Pontifice Leone XIII agendae causae Commissio, quam dicunt, subscripta est, ad inquisitiones apostolicas ventum est; quae anno millesimo nongentesimo decimo expletae sunt.
Tum de venerabilis Servi Dei theologalibus atque cardinalibus virtutibus agi coeptum est, quas heroicum attigisse gradum Pius XI, Decessor Noster, die sexto mensis ianuarii, anno millesimo nongentesimo duo de tricesimo, omnibus rite perpensis, sollemni sanxit decreto. Post haec quaestio de miraculis, quae Fratre Benildo deprecante celeberrima esse dicebantur, in antepraeparatorio et praeparatorio, quae dicuntur, comitiis agitata est, ac demum in generali, coram Pio XII, f. r. die duodetricesimo mensis ianuarii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo. Quibus peractis, idem summus Pontifex, die sexto decimo mensis februarii, anno eodem, sollemniter declaravit: constare de duobus miraculis a Deo patratis, intercedente venerabili Fratre Benildo. Unum porro dubium erat discutiendum: an, probatis virtutibus et duobus miraculis, venerabili Servo Dei Benildo Caelitum honores tuto decerni possent.
De quo dubio postquam actum est a Patribus Cardinalibus, Praelatis Officialibus, et Consultoribus, ad hoc ex presse rogatis, die vicesimo quinto mensis martii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo, unanima sententia responderunt ad sollemnem beatificationem tuto procedi posse. Quae sollemnia die quarto mensis aprilis anno millesimo nongentesimo quadragesimo octavo, in Vaticana Basilica habita sunt. Cum vero post decretos eidem beato supernorum Caelitum honores eiusdem cultus magis magisque ubique augeretur, eoque deprecante nova dicerentur effecta a Deo miracula, supplices Apostolicae huic Sedi preces admotae sunt, ut causa resumeretur de beato Fratre Benildo sanctitatis infula decorando.
Quibus precibus Decessor Noster Ioannes XXIII, die quinto et vicesimo mensis novembris, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, annuit; atque ideo iuridicae inquisitiones fieri coeperunt de duabus sanationibus, quae in eius canonizationem propositae sunt, a Deo nempe, ob eius intercessionem patratis. Inquisitiones autem in Curiis Tarraconensi atque Nemausensi recte factae sunt annis millesimo nongentesimo sexagesimo primo et sequenti. Nimirum in priore sanatione agebatur de Augustino Subirana Piqué, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum Sodale, quod est Tarracone, in Hispania. Cui, iam inde a puero e stomacho laboranti, cum tricesimum annum ageret atque sextum, tam parum recte res successerunt, ut ad manum veniendum fuerit, et ad dimidium stomachi amputandum. Cumque adhaerentiae, ut medici dicere solent, ad intestinum excrevissent, oportuit quidem iterum iterumque eum se pati secari; atque tam pessime res vertit, ut iam omnis spes vivendi praecideretur.
Tum preces beato Benildo dari coeptae sunt, cuius etiam os ad aegram corporis partem appositum est. Ingravescente autem usque morbo, medicus cum a quovis nutrimento dando omnino abstinuit, quia iam inutile, tum iussit eum in Fratrum Collegium iterum transferri, ne longe a religiosa domo moreretur. Interim Sodales beato Benildo precibus instare, ac paene eum fatigare. Atque, mirum! die vicesima quinta martii, hora una et vicesima, ut nos computamus, meliusculum esse coepit; hora autem secunda et semissi proximi diei, inclinata iam in melius aegri valetudo est. Brevi: die sequenti, magna cibi cupiditate manducavit et bibit, atque prima die aprilis, eodem anno, medici, postquam diligentissime invisissent, pronuntiaverunt eum esse omnino sanatum. Quin immo, post paschalia otia, nullo incommodo intermissa negotia repetiit. Alterum miraculum contigit Luciae Prat, viduae, cuius mariti nomen Arbousset.
Haec coqua erat apud ludum a S. Ioanne Baptista de La Salle, Nemausi, cum anno millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, omnis corporis vis languescere coepit; accedebat sui nutriendi difficultas, ita ut brevi macie conficeretur. In valetudinarium ergo missa, quod a Sororibus Franciscalibus administrabatur, tam vehementer aegrotabat, ut domo decedens diceret cum lacrimis se aequissimo animo mori; iam enim se morientium preces pectore ab imo fudisse, seseque hostiam piacularem Deo immolavisse. Igitur die quarta decembris, eodem anno, medici abdomen aperuerunt: at, eheu! cancer, quo laborabat, iam in vicinas corporis regiones invaserat, idque tanto vitae periculo, ut haec in summum discrimen veniret. Cumque chirurgi ultra progredi non possent, ob rei gravitatem est aegrota in cubile suum restituta; quin immo, cum nihil proficeretur, et res in peius rueret, ne illa in valetudinario diem obiret supremum, iterum est in Collegium, unde venerat, missa, nulla praescripta medicina, seu curatione, utpote inutili.
Quattuor ibi menses transegit, mortem inter et vitam; cum improviso mulier, sine ulla medicina at precibus beato Benildo impensissimis adhibitis, melius se habere, et manducare et bibere sine difficultate, et paulatim pondere augescere, et tandem valere ita bene, ut diebus octava atque nona mensis iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, postquam medici diligentissime recognovissent ac nullum tam taetri morbi vestigium invenissent, omnino sanata diceretur. Utrumque signum a Sacra Rituum Congregatione diligenti examine expensum est, pluribus habitis conventibus. In generali demum conventu, die decimo septimo mensis iulii, hoc anno, coram Nobis habito, causae relator dubium cognoscendum proposuit: An et de quibus miraculis, post indultam eidem Beato ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur. De quo qui aderant, cum Patres Cardinales, tum Sacrorum Rituum Congregationis Praelati Officiales et Consultores propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt.
Quibus suffragiis libentissime exceptis, die eodem, scilicet decimo septimo mensis iulii, sollemniter ediximus: constare de duobus miraculis intercessioni beati Benildi tributis. Post haec vero, quamvis S. R. E. Cardinales, Praelati offidales Patresque Consultores scripto significavissent tuto procedi posse ad Beati Benildi canonizationem, interponendum de more aliquod temporis spatium duximus ad expetendam locupletioris gratiae lucem.
Die igitur quinto et vicesimo mensis septembris, hoc anno, hanc sententiam tulimus: Tuto procedi posse ad sollemnem Beati Benildi Confessorìs, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, canonizationem. Considerantes autem de re gravissima agi, sacrum Consistorium in diem undevicesimum mensis Octobris indiximus, ut in eo Patrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum eo die in Urbe futurorum sententiam exquireremus; in quo coetu dilectus Filius Noster Arcadius Maria S. R. E. Cardinalis Larraona, Supremi Consilii sacris Ritibus cognoscendis Praefectus, enixe postulavit ut beati Benildi memoria summis consecraretur honoribus atque ad optatissimum canonizationis ritum deveniretur. Quibus peractis, adstantes Cardinales et sacrorum Antistites rogati sunt ut quid de proposita causa sentirent singuli significarent.
Omnium denique receptis Purpuratorum sacrorumque Praesulum suffragiis, qui in Consistorio affuerant, quo die diximus, in Vaticanis aedibus habito, plane compertum est beatum Benildum dignum ab iis concordi sententia aestimari, qui fulgidissimo decoraretur Sanctorum diademate. Ad quod diem statuimus undetricesimum mensis eiusdem Octobris proximi. Interea astantes Patres, sacros Praesules universosque Christifideles rogavimus ut Nostris praecibus suas ipsi coniungere vellent, ut fausta salutaria quae praestolati iam essent catholicae rei obvenirent. Quo maximae sollemnitatis die, cuncti saecularis et regularis cleri ordines, praesertim scilicet ex Instituto Scholarum Christianarum, plurimi Romanae Curiae Praelati et Officiales, caetus Episcoporum frequentissimus Synodum celebrantium, non pauci Abbates, plures sacrorum Antistites atque amplissimum Patrum Cardinalium collegium in Sancti Petri Basilicam convenerunt.
Cum autem parum firma valetudo Nos impediret ne ipsi sacris sollemnibus iis interessemus beatumque illum in Sanctorum numerum redigeremus, mandatum dedimus dilecto Filio Nostro Arcadio Mariae S. R. E. Cardinali Larraona, S. Rituum Congregationis Praefecto, per decretum a Nobis factum et a dilecto Filio Nostro Hamleto Ioanne S. R. E. Cardinali Cicognani publice lectum, Viro a publicis Ecclesiae negotiis, ut nomine et auctoritate Nostra formulam canonizationis pronuntiaret. Omnibus autem supplicantium ritu procedentibus ac precationes caelestium Curiae admoventibus per Petrianam Basilicam, magno fidelium numero ex universo paene terrarum orbe frequentem, ad altare maius perventum est.
Tunc postulavit dilectus Filius Ioannes Baptista Ferrata, Consistorialis Aulae Advocatus, instanter, instantius, instantissime, ut Beatus Benildus Sanctorum honoribus decoraretur. Cui Advocato per dilectum Filium Hamletum Tondini, ab Epistulis Nostris ad Principes, responsum est iam in eo esse ut Eminentissimus ille S. R. E. Cardinalis, quem diximus, nomine et auctoritate Nostra huiusmodi postulationi concederet.
Qui postquam una cum ceteris omnibus Litanias Sanctorum recitavisset, tamquam Legatus Noster ad rem hanc sollemnissimam, ac quasi os per quod Ipsi, universae Ecclesiae magister, loqueremur, translaticiam Summorum Pontificium formulam pronuntiavit: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et ad christianae religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita, et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio, Beatum Benildum Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes illius memoriam quolibet anno die eius natali, tertiodecimo nempe augusti, inter Sanctos Confessores pia devotione recoli debere. In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Qua formula prolata, precibus annuens Advocatorum Consistorialium, idem dilectus Filius Noster Arcadius Maria S. R. E. Cardinalis Larraona hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et expediri iussit; deinde, postquam « Gloria in excelsis Deo» ut gratiae omnipotenti Deo agerentur in Missa cantum est, Sancti illius primum patrocinium invocatum est, et venerabilis Frater Ioannes Benelli, alter a Cardinali publicis Ecclesiae negotiis praeposito, sermonem a Nobis scriptum de eiusdem Sancti virtutibus recitavit. Quae cum ita sint, auctoritate Nostra acta confirmamus, id censentes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis impressis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem tribuatur fides quae hisce haberetur, si ostenderentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.
Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illiricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae Apostoli de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego ILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI. .
Ego EFREM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS titulo S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego IOSEPHUS titulo S. Crucis in Via Flaminia Presbyter Cardinalis BERAN.
Ego FRANJO titulo S. Petri et Pauli in Via 0stiensi presbyter Cardinalis ŠEPER.
Ego CAESAR titulo Dominae Nostrae e Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRNCISCUS titulo XII Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.
Ego IOSEJPHUS titulo S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL MARIA titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS titulo SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis de FURSTENBERG.
Ego CAROLUS titulo S. Marcelli in Urbe Presbyter Cardinalis GRANO.
Ego ANTONIUS titulo S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.
Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego ANGELUS titulo SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL'ACQUA.
Ego DINUS titulo Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego ALBERTUS titulo S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego ARCADIUS titulo SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS titulo SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego VILLELMUS THEODORUS titulo S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS titulo S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS titulo S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego MICHAËL titulo S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS titulo S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis GALLORI DI VIGNALE.
Ego AEGIDIUS titulo S. Iosephi ad viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.
Ego PERICLES titulo S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego FRANCISCUS titulo S. Eustachii Diaconus Cardinalis BRENNAN.
Ego BENNO titulo S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius |
ARCADIUS Card. LARRAONA |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, pp. 503-520
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana