Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

EO MENTEM*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA AFRICAE MEDIAE ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Eo mentem intendentes, ut res catholica per ecclesiasticos Viros, egregiis animi dotibus ornatos, in Civitatibus, ad quas illos legamus, provehatur, statuimus in Republica Africae Mediae Nuntii Apostolici Sedem erigere; atque adeo probe fore confidimus, ut publicae necessitudinis rationes, quae Sanctae Sedi cum illa Civitate intercedunt, ad communem utilitatem verique nominis profectum magis magisque confirmentur. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra Nuntiaturam Apostolicam in Republica Mediae Africae constituimus, cuius sedem in urbe Banguia collocamus. Eidem Nuntiaturae sic per Nos erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, indulta quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi testificationem religionis proferendis finibus esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae in Republica Mediae Africae sic a Nobis erectae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 14-15

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana