Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANUS ANTISTES*

S. PIUS X, PAPA ET CONFESSOR, PRINCIPALIS PATRONUS
CONGREGATIONIS FILIORUM SANCTAE MARIAE IMMACULATAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Romanus Antistes Pius nomine decimus, ... ex ore Christi elapsum strenue implens praeceptum, pascendo dilexit et diligendo pavit ». Haec verba elocutus est Pius Pp. duodecimus, postquam, duobus diebus ante, eximium illum Ecclesiae Pastorem, suum Nostrumque Decessorem, coram fidelium acclamante multitudine Sanctorum fastis accensuit (A. A. S. 46 [1954] p. 313). Hunc Caelitem, caritate suavem, Filii Sanctae Mariae Immaculatae praecipuis colunt obsequiis. Sunt enim memores illum, in Petri Cathedra vix constitutum, paternas curas in Opus ab Antonio Piccardo, sacerdote, quem auctorem habent, conditum, intendisse, eidemque Sodalitati nomen et ius tribuisse Congregationis religiosae. Ob hanc igitur singularem pietatem, Supremus eius Moderator et Consilium ipsius, vota implentes omnium sodalium, Sanctum Pium PP. decimum praedictae Congregationis principalem Patronum elegerunt. Preces igitur Nobis sunt adhibitae ut hanc electionem ratam haberemus. Quibus postulationibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Pium decimum, Papam et Confessorem, principalem totius Congregationis Filiorum Sanctae Mariae Immaculatae caelestem apud Deum Patronum confirmamus, seu iterum constituimus ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Decembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 193-194

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana